GMH/ÍNDICE A-Z

244
1143/03/09.

Elvira, Odrocia, María e Guina Muñiz véndenlle a Froila Páez, prior do mosteiro de Toxos Outos, a porción que lles corresponde no casal de Infanzóns, na vila de Deir da Cova, en S. Tomé de Ames, por dous soldos menos cinco diñeiros.

B.- Tombo, f. 83v.
De villa de Deyr da Coua et de casale de Infanzones.

In Dei nomine. Ego Eluira Muniz et Odroza Moniz et Maria Muniz et Guina Muniz vobis Froyla Pelaiz, priori monasterii Sancti Iusti, in Domino eterna salute. Placuit nobis ut faceremus kartulam uenditionis de ipsa hereditate nostra propria quam habemus de nostra auolencia in territorio de Ameia, recurrente ad ecclesiam Sancti Thome apostoli de Oliames, in uilla Deir da Coua, in casale de Infanzones. Donamus uobis et uendimus de ipso casale cum tota sua hereditate et plantato et uoce et proficuo que ad eum pertinet, intus et foris, nostros quiniones que a nos pertinent integros, id est IIIIor quintas de IIIIa de una VIIIa de media VIIIa que nobis euenit de auio nostro Guymara Roderiquiz qui habuit vnam VIIIam de media VIIIa de ipso casale iamdicto, et modo uendimus uobis ipsas nostras porciones excepta Va de germana nostra Guntrode Muniz per ubi ipsos nostros quiniones, et cetera, pro precio quod nobis dedistis, solidos II minus denarios V, quos relinquimus pro porcione de nostra germana supradicta. Habeatis ipsas, et cetera. Sed si aliquis homo de nostra parte uel extranea uobis ipsas nostras porciones calumpniauerit pari<at> uobis eas duplatas et insuper solidos V; et ista scriptura semper sit in suo robore permaneat.

Facta karta uendicionis era Ia Ca LXXXa Ia et quotum VII idus martii.

Nos supradicte in hac carta, et cetera.

Q. p. f.: Arias, ts. Petrus, ts. Ordonio, ts. Petrus, abbas, conf. Aloitus, presbiter, conf. Pelagius Martini, conf. Cresconius Martini, conf.

Pelagius, presbiter, qui notuit.