GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

400
962/ 03 / 09
Ermoigio e a súa muller e filla, véndenlle ó bispo Rosendo e ós frades de Celanova as viñas que posúen en Rabal.
TC, fol. 144v.
In Dei nomine. Ermoigio et uxori mee Sendina una cum filia mea Guntina vobis patri et pontifici nostri domni Rudesindi episcopi et fratribus monasterii Cellenove. Placuit nobis et accessit bone pacis volumtas ut venderem vobis sicuti et vendimus vineas nostras proprias quod habemus in villa Ravanale in loco predicto inter vinea Raiane et carraria de vereda seumet de pumares que ibidem habeo in ipsa villa quantum ibidem fundatum habeo in ipsa villa medietatem integram cum omnibus prestationibus et pomiferis suis extra montes domus terras calvas ad fora de ipso concluso in omnique giro et cortinas in giro casa medietatem integra ut iam diximus sic in omni fundato quantum habeo in ipsa villa tamquem \eorum\ fundavi quam et de comparato medietatem integra vobis vendimus atque concedimus et accepimus de vos precio in XII modios in quo nobis placuit et de ipso precio apud vos nichil remansit indebito ut de hodie die et tempore de iuri nostro sint abrasas ipsa medietate et in vestro iure vel dominio sit tradita atque concessa. Et si aliquis homo ad inrumpendum venerit vel venerimus que ego nos post parti vestre non auctorgaverimus vel devingaverimus, paariemus vobis tam precio quam hereditatem omnia duplatum et vobis perpetim habituri.

Facta cartula vendicionis VIIº idus Marcii. Era Mª.

Ermogio et uxori mee Sendina et filia mea Guntina in hanc cartula vendicionis manus (signum).

Sandino confessus ts. Rodemiro confessus ts. Pennino monacho ts. Caruto ts. Rando ts. Sando ts. Sendino ts. Sisnando diacono ts. Vindemiola ts.