GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

445
999/ 07 / 27
Domno e a súa muller, véndenlle ó prepósito Cresconio unha viña en Bobadela.
TC, fols. 152v. - 153r.
In Dei nomine. Ego Domno et uxor mea vobis domnus Cresconius confessus. Facimus vobis cartula de vinea nostra propria que habemus in villa quod vocitant Botella territorio Sorice; iacet ipsa vinea iusta alia vinea de eclesia et de alia parte iusta illa alia vestra super casa et iusta illa desursum qui fuit de Constanzo quomodo est conclusa per suos terminos cum suas arbores et cum omnia sua prestantia dederamus vobis inde una quarta pro que nobis dedistis precio que nobis // bene complacuit et in alia vice dedimus duas quartas et accepimus de vos precio pro ipsas duas quartas modios XX et II in pane et vino que nobis bene complacuit iam sunt inde vestras III portiones integras, ita ut de hodie die et tempore sit ipsa vinea de iure nostro abrasa et in vestro iure sit tradita atque confirmata.

Facta cartula VI kalendas Augustas. Era XXXVII post Millesima.

Donon et uxor mea manus nostras (signum).

Fredenando ts. Gigulfo ts. Danilla ts.