GMH/ÍNDICE A-Z

725
1228/08/13.

María Aance véndelle ó mosteiro de Toxos Outos a súa herdade na vila de Cariño, en Sta. Baia de Boiro, por corenta e cinco soldos.

B.- Tombo, f. 180v.

Carta de Maria Aanze cum filiis suis Petro Iohannis et Aria Iohannis de hereditate de Carino.

In Dei nomine. Ego Maria Ancia vna cum filiis meis Petro Iohannis et Aria Iohannis vobis abbati Johanni Todini monasterii Sancti Justi et omni conuentui eiusdem loci salutem in Domino. Placuit nobis bona pace et nostra fuit uoluntas ut faceremus uobis cartam vendicionis et sicut et facimus de hereditate nostra propria quam habemus in villa Carino quam ha<be>mus ex patre nostro Adam Munionis quam comparauit ipse de Munione Pelagii in territorio Pistomarcus sub monte Yrocti discurrente riuulo Gamo prope litus maris concurrentem ad ecclesiam Sancte Eolalie de Ouorio in villa prenominata Carino. Vendimus uobis, et cetera, pro precio nominato solidis XL V cum suo robore, et cetera. Siquis igitur contra hoc uenerit sit maledictus et excomunicatus et insuper pariat solidos LXXXa; carta, et cetera.

Facta carta sub era Ma CCa LXa VIa et quotum idus augusti.

Ego Maria Aanzi in hac carta, et cetera.

Q. p. f.: Suerius Aanci, ts. Johannes Perna, ts. Johannes Petri dictus Testa, ts. Fernandus Muniz, conf. Petrus, presbiter de Uialo, conf.

Ego Johannes Iohannis qui notui per mandatum domni Froile, justicie domini regis et domini archiepiscopi in Pistomarchis ab eis constituti, in cuius manibus fuit roborata.

Ego Froyla Petri in cuius manibus fuit roborata et conf.