GMH/ÍNDICE A-Z

262
1037/ 12 / 08
Gontrode, prolis Romaniz, dóalle ó mosteiro de Celanova e ó seu abad Aloito,as súas herdades en san Pedro de Sabucedo, Anfeoz e Manzanedo, na Limia.
TC, fols. 96r. - 96v.1
Sub nomine genitoris almi et filio beati verum etiam spiritui paracliti trinus in unitate pollente nomine. Ego Gunterode prolis Romaniz, supplex cunctarum ancillarum vobis domno et patri Aloyti abbati et fratribus vestris monasterii Cellenove commorantes in Domino Deo eternam salutem. Ideo placuit nobis spontanea nostra voluntas ut vobis iam dicti abbati domni Aloyti et fratribus vestris domum Sancti Salvatoris et cimiterii Cellenove habitantes, ut faceremus vobis ibidem sicut et fecimus cartulam testamenti de hereditate nostra propria quam habuimus territorio Limie, discurrente rivulo Sorice, villa nunccupata Sabuceto eclesia vocabulo Sancto Petro subtus mons Leporariolo. Et abuimus illam vobiscum per medio vos illam medietatem de domna Adosinda, et ego illa alia media que fuit de domna Odrocia, et reliquit eam ad filiam suam domna Argilona que me nutrivit et creavit ab infantia mea, simulque et perfiliavi in omnia sua bona tantum su pretestum et ratione servata que non extranassem ego ipsa iam dicta villa de domo Domini et monasterii Cellenove, ubi iam illa alia media fuerat testata pro remedio anime domna Adosinde seu etiam et avorum suorum vel dive memoria pater earum Didacus. Sic etiam et hec michi insiniravi, quia sic habuerat verbo certissimo detaliato cum illo episcopo domno Rudesindo. Obinde ego et ego iussionem eius adimplendum et memoriam ipsius, simul et nostram confirmando / damus atque confirmamus vobis ipsam villam supra taxatam cum omnia sua prestantia ab integro. Et adicimus vobis ibidem alias duas adiunctiones pro remedio anime nostre redemptionis una que vocitant Anfiozi in ripa Arnogia, et alia Mazeneto in ripa Minei. Damus vobis ipsas adiuntiones, una simul cum villa Sabuzeto superius nominata cum omnes et omnia sua prestantia ab integro, quicquid ibi inveneritis vel aucmentare potueritis liberam in Domino potestatem abeatis. Et volo ego ut merear sotiari tali loco et congregationi sanctorum, ut sors mea tempore iuditii inter electos ad scribatur et pro antecessorum meorum a Deo ipsa oblatio suscipiatur. Accipe Domine redemptor meus Ihesu Christo votum quod tibi grate offero, et post nomini sancto tuo concedo, ut ex presenti die vel tempore hec omnia superius comprehensa quod ad usum hominis pertinere potest, et in ipsa supra taxatas villas usuale nobis abuit de servire post parte Dei et monasterii Cellenove sit concessum ad perabendum. Ut hii abeant inde lucrum vel subsidium temporale pro eorum stipendiis qui ibi in vita sancta militaverint, et nos eorum suffragio liberet ab incendio eterno, quos et petitione eius faventes et nobis in celestibus lucra providentes. Et dum magnus ille dies iuditii iudex advenerit nos adiudicandum non cum edos ad sinistris, sed cum agnis a dextris mereamur salvari in diem iuditii. Et hunc factum nostrum abeat firmitatis roborem in cunctis regnum vel temporum. Si quis tamen, quod fieri non credo, contra hunc factum meum aliquis homo venerit ad irrumpendum sit anathema tempore iuditii, et tartareas futuras non evadat penas eternas et temporale damna dupla exsolvat quantum abstulere niterit, ex concessione nostra. Contestor \et\ obsecro omnem synodalem concilium reguum et episcoporum conventu, vel qui catholicum habeant firmamentum et crucis Christi portant vexillum. Ut hunc factum meum in quorum congregatione fuerit adlatum, nullus audeat diminutare aut infringere quid modicum, incautis quis egerit ex torris maneat ille de hereditate celeste, qui meam iusus fuerit convellere voluntatem, quod ex propria mea gessit facultate voluntas, rex ille deinceps qui hoc audierit et confirmare voluerit, sciat se esse profanus episcopus, sacerdotium, caruisse concilium impie egisse, et excommunicatione divina perfruisse qui aliorum vota confracta manere voluisset. Accipe Ihesu redemptor meus votum quod tibi grate offero et post nomini sancto tuo concedo. Que affirmaverit et docuerit salva esse supra memorata in cunctis fulgeat ante tuum tronum amen.

Facta scriptura concessionis vel testamenti sub die VI ydus Decembris. Era M LXX V.

Gunterode in hanc seriem concessionis vel testamenti quod in Domino fieri obtavi manu mea confirmavi (signum). Et omni congregatio monasterii Cellenove ubi manus hoc obtuli confirmans.

(1ª columna:) Didagu Eroptiz cfr.- Vimara Didaci cfr.- Fernando Didaz cfr.- Leoveildo Vimaraz cfr.- Adulfu Leceniz cfr.

(2ª columna:) Acita Asiulfiz cfr.- Eita Gaviniz cfr.- Vimara Kagiz cfr.- frater Munioni cfr.- Gemondo Vimaraz cfr.

(3ª columna:) Munioni prolis Beicani cfr.- Salvatus Adaulfiz cfr.- Emilianus presbiter cfr.- Argimirus presbiter cfr.- frater Guntinus cfr.- Sesmirus cfr.

Gundesalvus notuit.

1 Este documento está copiado con escasas variantes nos folios 163 recto e volto; cfr., doc.