GMH/ÍNDICE A-Z

96
1313, xullo, 25 (Copia realizada o 10 de setembro de 1323).
testamento

Cláusulas do testamento de Martín Pérez, dito de Pereira, zapateiro.



ACOu, Clérigos do Coro, 117

In nomine domini amen. Ego Martinus Petri dictus de Pereyra cerdo morator in vico Cerdonum quia egritudine constitutus compos tum mentis mee et integri mei sensus timens nec post mortem meam super bonis meis oriatur aliquibus occasio contendendi de eis ordino et condo huiusmodi perpetuo testamentum. Primo mando animam meam domino meo Ihesu Cristo et gloriose virgini matri sue etc. Item mando quod si Therasia consoprina mea venerit quod dentur eidem novem libre quas mihi debet Petrus dictus Ribela ratione rende vinee mee de Pena Redonda et si non venerit mando quod supradicte novem libre dentur Sancte Eufemie pro anima mea etc. Et instituo heredem in omnibus aliis bonis meis filium vel filiam vel filios meos si eos portaverit uxor mea quod veniant ad lumem. Et hoc fiat prout dicaverit ordo iuris. Et si forte semen a me non habuerit instituo heredem in omnibus aliis bonis meis de quibus non feci legatum Domenicum Iohanis fabrum avunculum meum moratorem in cruce Fabrorum etc. Facto testamento Aurie, xxvª die menssis julii, era mª cccª liª. Presentibus testibus Michele Domenici clerico chori auriensis, Johane Iohanis dicto Gento mercatore, Petro Domenici de Sicariis, Domenico Iohanis dicto Canudo, Petro Martini fabro moratore in cruce Fabrorum, Fernando Domenici de Sancta Marina, Francisco Domenici cerdone.

Et ego Bartholameus Petri cantor et cancelarius civitatis auriensis adhibitus et rogatus premissis omnibus interfui et in mea presencia scribi feci signumque meum quod tale est apposui in testimonium premissorum.

Hoc est transsumptum predicte clausule testamenti predicti Martini Petri cerdonis (confecti) et signati per Bartholomeum Petri cantorem et cancellarium supradictum tum tenporis ut prima facie videbatur quod quidem transumptum ego Domenicus Fernandi publicus auriensis notarius pro ecclesia auriense per mandatum et actoritatem Petri Alffonsi canonici ac reverendi patris et domini domini Gundisalvi dei gratia episcopi auriensis vicarii generalis et ad peticionem Fernandi Petri capellani Sancte Eufemie in mei presencia scribi feci et in hoc transsumpto signum meum apposui in testimonium veritatis, iiiiº idus septembro, era mª cccªlxiª. Presentibus testibus Johane de Codeyro clerico cori, Domenico Virgo piscotario, Petro Martini de Rio Cabo.