GMH/ÍNDICE A-Z

94
----/--/--[131_].

Lugo O cóengo Nuno Martíns dóalle ao Cabido lucense 300 soldos anuais para dúas procesións.

MADRID, AHN, Cód. 1042 B, fol. 58r.

In nomine domini amen. Era Mª CCCª L[...] in presencia mei Alfonsi Petri, publici notarii lucensis, et testium subscriptorum [...] [Nunus] Martini canonicus lucensis pro remedio anime sue, ad honorem Dei et beate viriginis Marie […] apostoli Santi Nicholai conffessoris, et omnium sanctorum, donavit donatione inter vivos capitulo lucensis, trescentos solidos monete regis donni Fernandi vel valorem eorum anuatim, solvendos per fructus et proventus casalis quod ipse Nunus Martini habebat in don Grande, in termino de Chamoso. Ita ut capitulum

lucensse faciant solempniter unnam processionem in festo beati Andree apostoli, et aliam processionem faciant in festo beati Nicholai conffessoris annuatim. Et in crastinum beati Andree capitulum faciat celebrari missam de aniversario pro anima eius, et in crastino beati Nicholai aliam missam de aniversario pro anima ipsius, sicut moris ut ista fiant in ecclesia lucensis.

Presentibus: donno Martino Iohanis, decano lucensis; Alffonso Iohanis, porcionario lucensis; Petro Michael, Dominico Petri, clericis cori lucensis; Petro Fernandi, monacho de Samoos; Fernando Arie, homine supradicti Nuni Martini, et aliis pluribus.

Ego Alffonsus Petri, notarius suprascriptus, omnibus promissis interfui et de mandato predicti Nuni Martini scripsi et signum meum apposui in testimonium veritatis.

SIGNO