GMH/ÍNDICE A-Z

373
1243/08/01.

Domingos Pérez do Mato fai un pacto co mosteiro de Toxos Outos polo cal lle doa a metade de toda a súa herdade a cambio de que o cenobio lle dea de vestir e comer durante o resto da súa vida como se fose un dos confesos do mosteiro e manteña tamén ó seu fillo Xoán do Mato mentres é pequeno.

B.- Tombo, f. 113rv.

Placitum Dominici Petri de Mato de sua hereditate ubicumque sit cum monasterio.

Era Ma CCa LXXXa Ia et quotum die kalendas augusti. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Dominicus Petri dicto do Mato ad vobis domno abbas Johanne de Sancto Justo de Togis Octos et conuento monachorum uestrorum, facio pactum et placitum simul in solidos C roborato scilicet nominato quod ego dabo vobis media parte de mea hereditate ad Sancto Iusto de Togos Octos pro remedio anime mee et de meis propinquis sibe de ganancia quomodo de abolencia tam laycaria quam ecclesiastica, et vobis faciatis a mihi in uita mea de uestire et de comer quomodo ad uno confesso siue ministret mihi et ad filio meo Johanne do Mato inquam cum fuerit pichito criabit ille et uestire; et si ego mortus fuerit de Sancto Jacobo usque in Finis Terra leuauit corpus meum tumulare ad monasterio de Sancto Justo. Et si ego Dominicus do Mato menciosus fuerit et pactum infringerit pariat penam placiti que de sursum resonat; et semper hoc placiti stetit in vigor.

Ego Dominicus // do Mato a domno abbas Johanne Petri in hoc placito manus meas roboro.

Q. p. f.: Fernandus Fernandi, miles de Iales. Martinus Fernandi, miles de Iales, conf. Petrus Didaci, acollitus de Pereyra, conf. Petrus Iohannis de Codessos, acolitus, conf. Petrus Fernandit dictus Gorga de Cernado, conf. Juliano Fernandez,  leuita de Sancto Juliano de Pereyra in cuius manus fuit roborat per iussione scripsit.

Martinus Pelaiz de Amay, notario do concello, qui notuit et dedit uel robor in cauta in die sancti Felicis.

Et Dominicus de Mato, presentes et confirmauit ille et in illo concilio qui ibi erat in calendario.