GMH/ÍNDICE A-Z

634
1203/04/13.

Mandas testamentarias de Xoán Pérez de Tállara, que marcha a Roma.

B.- Tombo, f. 164rv.

Testamentum de Johanne Petri de Taliar de hereditate de Lausame.

Era Ia CCa XLa I et quotum idus aprilis. Hec est ordinacio quam ordino ego Johannes Petri de Taliar in mea salute progens Romam quatinus si illuc obiero omnia mea ordinata re- // -maneat. In primis mando ad Sanctum Justum siue uiuiam siue moriar meam hereditatem de villa Lausame quam ganaui de Johanne Muniz et de uxore sua Maria Petri que fuit de patre suo Petro Petriz et de matre sua Maria Luparia, et dono eam cum sua populacione quam tenet de me Johannes Ordonez et uxor eius Guyna Martini. Mando ad magistros meos, et cetera. Item hereditatem Sancti Justi do kasal de Marrazin de Susano cum sua uoce est VIa integra et de hereditate de uoce de Recemundo IIIa integra. Si aliquis contra hoc uenerit sit maledictus et non habeat porcionem in regno Dei et insuper paria<t> solidos D; et stet in robore.

Q. p. f.: Petrus, ts. Munio Petri, ts. Johannes Sentario, ts. Sanio Petri, conf. Johannes Saniz, clericus, filius eius, conf. Cantel, conf. Mergulius, conf. Didacus Cresconiz, conf. Pelagius, presbiter, conf.

Munio, diaconus, qui notuit.