GMH/ÍNDICE A-Z

162
940/ 10 / 10
O presbítero Vimara dona ao bispo Rosendo e aos seus irmáns de Celanova, unha viña no lugar de santo Tirso xunto o río Sil, no territorio de Quiroga.
TC, fol. 58v.
Christus. In Dei nomine. Ego Vimara presbiter vobis domno Rudesindo episcopo vel omnibus fratribus vestris de Cellanova. Placuit michi atque convenit ut facerem vobis textum scripture donationis sicut et facio de vinea nostra propria quam abeo in loco predicto ubi dicent sancto Tyrso, subtus domum Ninui et Osobredi prope flumen Syle, et sub alia nostra vinea, territorio Karioca. Ipsa vinea delimitata coram testibus levante vino L sestarios. Ita ut de odie die ipsam vineam abeatis vos et omnis posteritas vestra. Ita ut abeamus de vos comoderationem, defensionem absque alios dominatores. Si quis tamen, quod fieri non credo, aliquis de parte mea vel de heredibus meis vel quislibet homo pro ipsa vinea vos inquietare presumpserit, quam ego auctorire noluerit. Abeatis licentiam de me adprehendere ipsam vineam duplatam vel quantum per tempus in edificiis a vobis fuerit melioratam, et vobis perpetim abituram.

Facta kartula afirmationis VI ydus Octobris. Era DCCCC LXX VIII.

Vimara presbiter in hanc kartula manu mea (signum).

Vimara confessor ts. Iohannes confessor ts. Ermiarius confessor ts. Leovegildus confessor ts. Placidio Aurivice ts. Adaulfus confessor ts. Fulgentius ts. Vitinus confessor ts.