GMH/ÍNDICE A-Z

168
931/ 05 / 30
Manusildi e os seus fillos véndenlle ó abade Visclamondo e á súa igrexa, unha viña no val de Quiroga, nolugar de Santo Tirso.
TC, fol. 60r.
Christus. In Dei nomine. Ego Manusildi, una cum filiis meis, id sunt, Sesegundia, Pepi, Sisilu. Placuitnobis propria nostra voluntas ut vobis Visclamundu abbati vel qui eclesia sancta sunt venderemus vineam propriam quam abemus comparada de Daniele in valle Karioga, in loco predicto ad Sanctum Tyrsum, iuxta fluvium Syle, inter domum Babdemiri et karrale qui discurrit ad Barga. Ipsam vineam integram vendimus vobis cum suo terreno et sua maderia et sua cl\a\usara et omnia sua prestantia de ipsa vinea vendimus vobis. Et accepimus pretium in pannos et in cibaria in XIII modios, pretium quod nobis bene placuit, et de pretio aput vos nichil remansit. Et si aliquis vos inquitaverit vel calumpniaverit pro ipsa vinea an nos an quislibet homo in nostra voce que nos vindicare non valeamus in quolibet iuditio, tunc abeatis licentiam de nos aprehendere ipsam vineam duplatam cum omnia sua prestantia vel triplata, et vobis abere perpetim.

Facta kartula venditionis III kalendas Iunias. In Era D CCCC LXVIIII.

Manusildi una cum filiis meis, in hanc kartulam venditionis manibus nostris (signum) fecimus.

Todesendu presbiter ts. Avetinu presbiter ts. Mercorinu presbiter ts. Pruenti presbiter ts. Ermegildus ts. Adosindu ts. Martinu ts.