GMH/ÍNDICE A-Z

170
942(Post. a 942)*
Benedicto véndelle ó bispo Rosendo e ó mosteiro de Celanova, a súa terra en Liñares no territorio de Quiroga.
TC, fols. 60r.-60v.

Christus. In nomine Domini Benedicto vobis domno Rudesindo episcopo, vobis fratribus vestris Cellenovensis salutem. Placuit michi propria mea voluntate ut venderem vobis sicut et vendo terram meam propriam que iacet in Linares iuxta terram de Mauregato, territorio Carioga, prope flumen Syle, ipsa terra levante semente VI quartarios, integram vobis illam do atque concedo. Et accepi de vos pretium vino IIos sestarios, tritico II quartarios, centeno II modios, que michi bene complacuit, et de pretio aput vos nichil remansit. Ita ut de odie die et tempore sit ipsa terra de iure meo abrasa et in vestro iure et dominio sit tradita / vel confirmata. Abeatis vos et omnis posteritas vestra. Et si quis tam quod fieri non credo aliquis homo ad irrumpendum venerit vel venero per me aut per quemlibet hominem, tributa sit vobis licentiam de me aprehendere ipsam terram duplatam, vel quantum ad vos fuerit meliorata, et vobis perpetim abere.

Facta kartula venditionis XV kalendas Ianuarias. Era D CCCC LXIII.

Benedicto in hac cartula manu mea (signum).

Reccaredus confessor ts. Notario ts. Ascarico presbiter ts. Avezanus confessor ts. Atan ts. Petro ts. Daniel ts. Vimara ts.

* A data que aparece no diploma e a do 925/12/18, claramente incorrecta.