GMH/ÍNDICE A-Z

175
974/ 06 / 10
Gondesindo véndelle a Sandino Moniz e a súa muller, unha terra na villa de Dorna, no territorio de Quiroga.
TC, fols. 61r.-61v.
Christus. In Dei nomine. Ego Gondesindo vobis Sandino Moniiz et uxori vestre Eilo in Domino Deo eternam salutem. Placuit nobis atque convenit nullius quogentis imperio nec suadentis // articulo, sed propria \nobis\ accessit voluntas iam supranominati Sandinus et Eylo, ut venderem vobis sicut et vendidi terram meam propriam quam abeo in territorio Karioga, discurrente rivulo Syle in loco predicto in villa que vocitant Dornas. Et est ipsa terra iuxta vestrum terminum, et de alia parte in Penna usque in rio Covo per ubi vobis illam determinavimus, et coram testibus adsignavimus, vel vendimus ipsam terram integram pro pretio quod de vobis accepimus inter panem et vinum quia de nobis bene complacuit, vos dedistis et nos accepimus et de ipso pretio apud vos nichil remansit indebitum sed iam completum est. Ita ut de odie die et tempore sit ipsa terra et suas arbustas de iure nostro abrasas et in vestro dominio sit tradita atque confirmata, abeatis vos et omnis posteritas vestra. Si quis aliquis homo ad irrumpendum venerit vel venerimus, et nos in iuditio auctorigare noluerimus post partem vestram, tunc inferas vel inferas pars mea partique vestre adprehendere de me ipsam terram duplatam vel quantum ad vos per tempus fuerit meliorata.

Facta kartula venditionis IIII Ydus Iunias. Era Millia XII.

Gondesindo in hac kartula venditionis manus meas (signum).

Dulcidio ts. Buisano ts. Palili ts. Todisilo ts.