GMH/ÍNDICE A-Z

177
952/ 09 / 06*
O confeso Vimarano doálle ó bispo Rosendo e ó mosteiro de Celanova, unha villa en Quiroga, xunto a santo Tirso, que lles mercara a varios homes de Quiroga.
TC, fol. 61v.
Christus. In nomine Domini et Salvatoris in cuius honore hedificatum est monasterium quod inquiunt Cellanova, sive vobis patri domno Rudesindo episcopo et fratribus vestris salutem. Placuit mihi Vimarano confesso qualiter concederem vobis sicuti et concedo pro anime mee remedio villam in Carioga que est iuxta Sanctum Tyrsum quam comparavi de homines kariocanos nominibus, Hiquila, Hermegildo, Servando, Rafrac, Arguado, et suos antenatos, Sagildo, Magito, Nunni, Hermorigo, Brunildi et suo germano Gundesindo et suos heredes, Platta, Gundemaro, vel de alios multos qui in meas cartas resonant. Sic eam vobis ab omni integritate concedo quomodo illam ab integro tenui in meo iure, casas, vineas, terras, saltus, exitus atque regresus, lagares duos, intrinsecus domorum, cupos, cupas, vel omne quod ad prestitum hominis est, seu aquas ductiles, quod simili modo comparavi omnia ab integro post partem vestram domnique et fratrum vestrorum ab omni integritate concedimus, qualiter faciatis meas missas et curetis pro anima mea. Et abeatis vos inde temporale subsidium et ego ante Deum premium inconvulsum. Ita ut ab hodierno die et tempore omnia suprataxata de iure meo abrasa, in vestro iure vel dominio maneat perhenniter confirmata. Si quis hanc meam testationem quam Deo et servis eius in predicto monasterio confero infringere temptaverit, quod ego in iuditio vindicare non valeam, tunc inferam vel inferat pars mea parti vestre ipsam villam duplatam et vobis sit abitura.

Facta scriptura testationis die VII ydus Setembris. Era D CCCC LXL.

Vimara confesus in hanc testationem quod fieri volui cfr (signum). Qui presentes fuerunt: Albanus ts. Alvarus confirmans. Kintila cfr. Ordonius cfr.

* A pesar de que a man moderna que pasa a romanos as datas dos documentos indica que se trata da Era 960, e que esta parece se-la Era do diploma, cremos que aínda que pouco visible é un X aspado, confirmado ademais polos acontecementos explicados no documento.