GMH/ÍNDICE A-Z

496
955/ 12 / 18

Sendino e a súa muller, venden ó bispo Rosendo e a Celanova a súa terra en S. Cosme de Liñares.

TC, fol. 172v.

DE SENDINO ET NINNA DE UNA TERRA IN KEIROGA.

In nomine Domini. Sendino et uxor mea Ninna, vobis domno Rudesindo episcopo vel fratribus vestris Cellenovensis salutem. Placuit nobis propria nostra volumtate vobis sicut et vendimus terra nostra propria qui iacet in Linares, territorio Keiroga prope flumen Sile iusta vestra terra, levante semente III sestarios, et accepimus proinde in precio II quartarios et sestario de tritico que nobis bene complacuit, et de ipso precio apud vos nichil remansit. Ita ut de hodie die et tempore sit ipsa terra de nostro iure abrasa et in vestro iure vel dominio sit tradita vel confirmata, habeatis vos et omnis posteritas vestra. Et si quis tamen, quod fieri non credimus, aliquis homo ad inrumpendum venerit vel venerimus tunc habeatis licentiam de nos adprehendere ipsa terra duplata et vobis perpetim habiture.

Facta cartula vendicionis XV kalendas Ianuarias. Era D CCCC LXL III.

Sendino et Nina in hanc cartula manus nostras (signum).

Recaredus cfr. Avezanus cfr. Iuliano Aton cfr. Vimara. Daniel. Petro ts.