GMH/ÍNDICE A-Z

499
942
O rei Ramiro II encoméndalle a Froila Gutiérrez, irmá de San Rosendo, o control sobre varios commissa e decanías, sub manus mater tua tie nostre Ilduare.
TC, fol. 173r.
KARTA DE FILIO NOSTRO FROILA QUADRAGESIMA.

In Dei nomine. Ranimirus Rex tibi Froila Guttieriz per huius perceptionis nostre serenitatis hordinamus tibi ad imperandum sub manus mater tua tie nostre Ilduare commisum de Caldelas sic quomodo illum obtinuit pater tuus sive et Arias Menendiz medietate de Laure et Carioga, et in Buvale decanea de Tredones et alia decanea ibi in Buvale et tercia parte de Capelimis, et alia in Salniense et quarta parte in Paramo laeira medio reffogios de Leza et Sorga. Ita ut per manus vestras, ipse populus nostram fidelem exibeant rationem, et quicquid a vos hordinatum acceperint inexcusabiliter adimpleant atque peragant. Neminem tamen hordinamus quod vobis ibidem aliquam faciat disturbationem adversionem.

Notus die Era D CCCC LXXX.

Ranimirus Rex cfr (signum).