GMH/ÍNDICE A-Z

758
1249/08/21.

Mandas testamentarias do cabaleiro Fernando Pérez*.

B.- Tombo, f. 187r.

Transcr.- SALVADO MARTÍNEZ, B.- “Tumbo de Toxosoutos...”, doc. n.º 12, p. 185.

Testamentum Fernandi Petri de hereditate de Seraes et de Aruoreda et in Soeuos et in Gosendi et in Jauim et in Sancta Christina et in Lour et in ecclesia Sancti Juliani de Bastauales et de Corneyra et de Sancto Martino de Fonte Arcada et de Sancto Pelagio de Lees et de Sancta Maria de Trasmonte et de villa de Esteyro et de Cendon et de villa Ozonio et de Villa Uerde.

Era Ia CCa LXXXa VIIa et quotum XIIº kalendas septembris. Hec est ordinacio quam ordino ego Fernandus Petri, et cetera. In primis mando corpus meum sepelire ubi mei parentes mandauerunt, et cetera. Mando ad monasterium Sancti Justi totas illas meas hereditates qua ei iam mandaui in altero anno in alia mea prima mandacione in alia mea infirmitate, id est, tercia de Soeuos et duas quintas que fuerunt de Munio, presbiter, et IIIIa et VIIIa de Gosendi, et in Jauim una seruiciaria populata et alia in Sancta Christina et alia in Lour, et meo quinione de ecclesia de Sancto Juliano de Bastauales et meo quinione de Corneyra et de ecclesia de Sancto Martino de Fonte Caada VIa, et de hereditate laicaria meo quinione de mea auia; et de Sancto Pelagio de Lenes VIIIa, et in laycario IIIa de una seruiciaria; et media VIIIa de ecclesia Sancte Marie de Trasmonte et una seruiciaria populata; et meo quinione de villa de Esteyro et de Cendon, et tercia de Uentosa cum parentes mei, et una seruiciaria in Seranes populata; et in villa Oczonio tercia de una seruiciaria et quarta de alia tercia; et meo quinione de Villa Uerde, et cetera. Siquis autem de mea parte uel de extranea contra hoc uenerit sit maledictus et non uideat regnum Dei et pariat solidos D.

Q. p. f.: Johannes Didaci, ts. Petrus Petri, ts. Didacus Pelaiz, ts. Pelagius,
presbiter, conf.

Pelagius Scriba, clericus. qui notuit.

* Observacións: Cópiase tamén como documento n.º 176 e 385.