GMH/ÍNDICE A-Z

210
991/ 07 / 11
Goncina, viúva de Suari ducis et confessi, dóalle ó abade Manilán pola súa alma e a do seu marido, as villae e herdades que ámbolos dous ganaran no lugar de Ambasmestas, a cambio de que se faga na villa de Veiga, xunto ao río Barra, unha igrexa adicada ao Salvador.
TC, fols. 75v. - 76r.
Christus. In nomine et virtute altissimi patris omnipotentis Domini exercituum Dei agminum Israel, et miseratoris atque inextimabilis et ineffabilis omni luce splendidiosis filii eius Domini nostri Ihesu Chrsiti, et salvatoris mundi, sive etiam ab utrique procedentis seu inennarrabilis et indicibilis amborum Spiritus Sancti qui est una et inseparabilis sine initio et sine fine, sancta et almifica utraque credentium beatitudo una Trinitas Deus, Pater a nullo factus vel genitus, Filius a Patre non factus sed genitus Filius a Patre non factus sed genitus Spiritus vero sanctus nec genitus nec ingenitus, sed a Patre Filioque procedens, cum Pater Filioque a credentibus unus creditur et fideliter colitur Deus, sicut sancta atque catholica venerabiliter fatetur et predicat eclesia, Deum Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum Sanctum, et non tres Dii sed unus Deus, Pater principium, Filius principium, Spiritus Sanctus principium et non tria principia sed unum principium, omnipotens Pater, omnipotentis Filius, omnipotens Spiritus Sanctus, sed non tres omnipotentes sed unus et sanctus verusque inmortalisque eternus et omnipotens Deus, qui cuncta visibilia et invisibilia celestia et terrena et maria et cuncta que abentur in eis, angelicam naturam et humanam originem dedit atque universa simul Pater cum Filio et Spiritu Sanctu cuncta sapienter ante tempora fecit et ceavit, regit et continet mirabilitemque omnia et per omnia ipse qui est super omnis universa presidendo substentat et substentando presidet, penetrandoque circundat, et circundando penetrat, et infra supraque sursum ac deorsum circunscripta et subiecta obtinet, et iudicat cuncta et nutui eius parent omnia et summa congratulatione famulantur universa ei, quem omnis angelica creatura videt, et disiderabiliter videre desiderat, per quem omnia et ex quo omnia et in quo omnia, et nos per ipsum cui nomen est super omne nomen et super omne [clericum], qui regnat et regnabat ante tempora cuncta, ubique totus, ubique mirabilis Deus unus in Trinitate et trinus in unitate per numquam finienda secula amen. In ipsius beate et individue Trinitatis amore et dilectione, ego Gonzina Deo mihi inspirante et auxiliante et gratia eius mihi presidente, pro anima viri meum Suari ducis et confessi simul etiam et pro anima mea votum vovi et adeo mihi in corde voluntas accessit ut per hanc seriem testamenti quam gratuito animo et mente devota fieri decerno concessionem atque testationem advicem iamdicti mei viri et meam firmissimam facerem, sicut in vita sua pariter cum eo et uno consilio abuimus simul delibratum, de villas et hereditates quas in uno ganavimus de rivulo Barvantes usque se fluvius Silis in Mineum flumen infundit, ubi ex antiquis consuetudine Ambas Mixtas nuncupantur. Et tenemus ipsas villa et ipsas hereditates nominatas per singulas per nostras cartas et firmitates ex quibus unas accepimus per pretium, alias per donationes vel incommuniationes, sive et que nobis dederunt per veritatem in nostro iudicato, extra villam de Godestei et media Columnas, et alia que dicunt Sancta Marta, que iacet inter Bubalo et Asma. Illas alias sicut iam dictum est per omnia concedimus et per istum testamentum firmiter donamus Deo vivo et vero salvatori nostro, et Manillani abbati sub ea taxata vero ratione, ut in villa de Veiga // que est secus fluvius Minei ad locum predictum quem nuncupant Portum de Mellanes, ripa rivuli Barra ut in ipsa sepedicta villa Veiga faciant ibi eclesiam post partem Domini et Salvatoris Christi, et pro remedio animarum nostrarum. Et illas alias iam supradictas hereditates et villas ibi deserviant cum universis domibus et prestationibus suis, ita ut ipse abbas Manilla teneat ea in vita sua. Et sint ibi servi Dei et milites Christi et post obitum ipsius abbatis maneat ingenua sub nullius capitale subiecta, sed confessoribus et servis Christi vel fratribus qui in vita sancta ibi perseveraverint perhenniter maneat concessa, ut et fratribus ipsis qui vitam ibi duxerint monasticam sit eis exinde temporale subsidium, et nobis iamdictis Suario et Gunzina aput Deum premium maneat infinitum, et hanc nostram factionem vel testationem firmissimi in cunctis obtineat roborem. Si quis tamen, quod fieri minime credimus vel permittimus, hoc testamentum nostrum convellere vel infringere temptaverit, quisquis ille fuerit an ex propinquis nostris vel extraneis superior persona vel inferior, aut qualibet potestas, inprimis a conmune redemptione et fide catholica maneat excomunicatus et post terminum vite presentis cum Domini Iuda traditore penas in interitum lugeat eternas, et insuper a iudice constrictus pariare coquatur quantum disturbare aut presumere ausus est duplum vel triplum, et hec nostra scriptio vel ad Deum concessio perhenniter firmitatem obtineat in perpetuum.

Facta vel prolata series vel collatio testamenti Vº ydus Iulii. Era discurrente post Millesima XXVIIII.

Gonzina in hoc testamentum quod advicem viri mei Suari ducis et confessi et meam fieri devotissime elegi manu propria roborem inieci (signum).

Sub Christi nomine Viliulfus episcopus cfr. Sub divino auxilio Petrus apostolice sedis episcopus cfr. Sub divina gratia Armentarius Dumiense sedis episcopus cfr. Sub nomine sancte Trinitatis Pelagius Lucense sedis episcopus cfr. Sub Christi nomine Pelagius episcopus prolis Ruderici cfr. Menendo Menendiz dux cfr. Adefonsus diaconus et confessi cfr. Guttier Menendiz et confessi cfr. Ermesinda prolix Munnoni cum omni congregationi Deum et sua manu propria mea cfr.

Petrus cognomento Pepi Arias hic notuit et cfr (signum).