GMH/ÍNDICE A-Z

704
1151/—/—.

Diego Sániz co seu irmán Munio Sániz e a súa muller, Guntina Muñiz, dóanlle ó mosteiro de Toxos Outos o que teñen no vilar da Cuncheira. Pola súa parte, Guina Guimáraz e o seu fillo Fernando Gundesíndiz véndenlle a súa parte nese vilar ó cenobio por un bo poldro.

B.- Tombo, f. 176r.

(...).

In nomine sancti et indiuidue Trinitatis, Patris sanctoque unigenito Filio Eius, et cetera. Igitur in Dei nomine, ego Didacus Saniz vna cum fratre meo Munio Saniz et uxor sua G[on]cina Muniz et omni parentelle nostre ac consoprinis nostris donamus atque concedimus Domino Deo eiusque genitricis ecclesie Beati Justi Tribulis Altis famuli Dei ibi Deo seruientibus illo villare uocitatus Concionario de Deorsum uel de Paramio cum suis terminis et directuris atque diuisionibus ubicumque illi conuenit intrare uel exiri, et cetera. Super hoc denique nostro facto uel testamento, et cetera, contra hoc uenerit ex parte omnipotentis Dei et sanctis Eius maneat maledictus atque ab ecclesia Christi segregatus, et cetera.

Factum serie testamentum in era Ma Ca LXXXa VIIIIa.

Ego quolibet Didacus Saniz, et cetera.

Item ego Guyna Guymarat una cum filio meo Fernando Gudesindiz do et uendo illam meam porcionem de illo villare de su paramio de Nozeda pro precio id est vno pultro bono que nobis et uobis bene complacuit.

Anaya Pardus, ts. Munio Consilio, ts. Sanius Benehabente, conf. Pelagius, conf. Didacus, conf.

Martinus qui notuit et conf.