GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

347
1156/08/07.

Paio Muñiz e os seus fillos Munio e Pedro dóanlle ó mosteiro de Toxos Outos parte de herdade co seu gando nas vilas de Gradín e Caroubáns, coa intención de que Pedro entre no futuro como monxe do mosteiro.

B.- Tombo, f. 107r.

Carta de Pelagio Muniz et de filiis suis de hereditate de Gradim et de Carouuaes, tres quintas.

Aprisco tempore fuit constitutum, et cetera. Igitur ego Pelagius Munionides vna cum filiis meis, scilicet Munius et Petrus, facimus cartam uel textum sancte Marie et sancto Iusto nec non omnibusque sanctis de omni nostre hereditate quam habemus de illa quam conuenit Pelagio Muniz tam de auolencia quam et de ganancia ubique est tres Vos et alias duas quintas ambabus suis filiabus, et de illa que conuenit mulieri sue undisque partibus medietas ex ea duobus meis filiis concedo Sancto Justo; et omnem suum ganatum stat quomodo iam est diuisum et omne alium suum peculium sicut stat et medietas alia suis filiabus. Et iste meus filius Petrus qui modo uult seruire huic cenobio per capitulum quando ille uoluerit intrare in ordine uestiant eum pro isto habere qui modo hic dat, et quantum conuenit ad Mariam Gundisindit et suis germanis in Gradim et in Karouuanes teneat eam pro integra pro illa que illos uendiderunt absque illa in Gandera et Senares ad Petrum Alfonsum uendiderunt illa de Gandera et ad Munionem Eytat uendiderunt illa de Senares, a modo ista hereditas sit huic concessa prefato cenobio propter remedium anime mee omnibus diebus seculi. Siquis uenerit contra hanc meum factum ad frangendum tam potens quam inpotens quisquis fuerit anatema sit et insuper absoluat D solidos; et hoc scriptum semper sane obtineat robur.

Facta est series testamenti sub era Ia Ca LXLa IIIIa et quotum VIIa idus augusti.

Ego Pelagius Munionides vna cum filiis meis in hoc testamentum quod
fieri iussimus manus nostras.

Q. p. f. hi sunt: Petrus, ts. Pelagius, ts. Martinus, ts. Petrus Infanzon, conf.
Petrus Gunzaluez, conf. Munio Aras, conf.

Arias Gunzaluez et frater qui notuit.