GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

504
950/ 02 / 04

Ramiro e os seus fillos véndenlle e incomunian ó bispo Rosendo e ó mosteiro de Celanova varias porcións das súas herdades de Santiago de Amoroce.

TC, fol. 174v.

In Dei nomine. Ego Ranemirus, una cum filiis meis nominibus Gutilli, Mansuara, Azu, Balderigu, Frunimia, Astroario et Vistregia vobis domno Rudesindo episcopo et fratribus monasterii Cellenovensis. Placuit nobis atque convenit nullius quoque gentis imperio nec suadentis articulo sed propria nobis accessit volumtas ut venderemus vobis sicut et vendimus hereditatem nostram propriam que habemus in villa quod vocitant Amberoz, territorio Bubalo, subtus monte Leporario et prope Castro Malo. Notum est omnibus quod habebatis vos in ipsa villa in omnes terras1 que ego obtinebam quarta portione integra, et in omne mea plantatione octava parte, et placuit nobis et vobis et incommuniavimus vos ipsa quarta de terras calvas tam ruptas quam et inruptas, tam pomiferis quam et saltis, et ego illas alias meas rationes et habuissemus omnia per medium, quod ita et factum est, extra nostros domos et intrinsecis suis. De aliut omnia medietatem vobis vendimus cum ipsas vestras rationes quod suprataxavimus pomares, ceresares, saltos, pratis, pascuis, paludibus, clausuras, fontes, montes, aquis aquarum cum eductibus suis vel omnia quantum in ipsa medietatem ad usui hominum prestandum inveneritis per suis terminis et locis antiquis propter quod accepimus de vos precium mulo et mula, boves II, pelle valente duos boves, una vaca, cibaria VIIII modios et XX sestarios de sizera; fiunt sub uno XVIII boves solidares et de ipso precio apud vos nichil remansit. Ita ut de hodie die et tempore omne ipsa medietate de ipsa medietate de iuri nostro abrasa et in vestro iure et dominio sit tradita atque confirmata, habeatis iuri quietum et in perpetuum vindicetis, et quicquid de ea facere vel iudicare volueritis, liberam in Dei nomine habeatis potestatem. Si quis sane, quod fieri minime credimus, aliquis homo venerit vel venerimus ad inrumpendum hanc cartula vendicionis quod nos post partem vestram per iudicio devindigare non valuerimus, tunc pariemus vobis omne ipsa hereditate duplata vel quantum ad vos fuerit meliorata et vobis perpetim habiturum.

Facta cartula vendicionis II Nonas Februarii. Era D CCCC LXXX III.

Ranemirus una cum filiis meis nominibus Gutilli, Mansuares, Azzu, Balderigo, Frunimia, Astruario et Vistregia, manus nostras roboramus (signum).

(1ª columna:) Cartemirus sacer et confessor cfr.- Afriganus diaconus et confessor cfr.- Sisulfus confessor cfr.- Gundisalvus Menendiz cfr.- Lupus prepositus cfr.

(2ª columna:) Liubila sacer et confessor ts.- Rudesindus confessor ts.- Martinus diaconus et confesus ts.- Ennego ts.- Astrulfus confessor ts.


1 Riscada a verba villas.