GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

707
1170/02/22.

Testamento de Fernando Ramírez, feito cando entra como monxe no mosteiro de Toxos Outos.

B.- Tombo, f. 176v.

Testamentum Fernandi Ramiriz de hereditatibus de Orcenio et de villa Cenedia et in Sancto Martino de Candeyro et de Sagiozo et in (...) casal (...) de Nozeda.

Era Ma CCa VIIIa et quotum VIIIo kalendas marcii. Hec est ordinacio et testamentum quod ego Fernandus Ramiriz facio in mea salute, et cetera. In primis concedo me ex hodie esse fratrum in ordine sacti Benedicti in hoc monasterio Sancti Justi, et mando ibi mecum illam meam casam de Orcenio sicut stat cum tota sua populacione et cum tota sua perfia et duas quintas integras de tota illa hereditate que ad uocem patris mei pertines in Orcenio cum tota sua uoce et directura que ad ipsam hereditatem pertinet siue in mari siue in montibus et in cunctis locis. Et in villa Cenedia de illa IIIIa que fuit patris mei meam quintam integram et duas alias quintas de meis germanis quas redemi ex pignore. Et similiter de Sancto Martino de Candanaria de nostra quarta duas quintas, et teneat eas Petrus Gunsalui dum ibi moratus fuerit et postea relinquat eas ad Sanctum Justum. Mando adhuc ad ipsum monasterium de illa nostra quartam de villa Sagiozo duas quintas et mediam, et in uillare Noçeta de casale Maino medietatem, et de monasterio Sancti Saluatoris de Taragonio de una quarta quinta cum totis suis directuris intus et foris. Item mando meis filiis de illa porcione patris mei in villa Folonia duas quintas cum atrio ipsius ville per illam petram de agro et per uillam de Casale; et aliam hereditatem que ad ipsam villam pertinet foris mado ad Sanctum Iustum, et illam quam mando filiis meis uolo eam tenere dum uixero. Et mando adhuc filiis meis vnam quintam de uilla Cedia, et tenendo et uendendo ad partem monasterii, et si aliter fecerint perdant eam et recipiant eam fratres monasterii Sancti Justi; et illam hereditatem de Churenti tam meam quam meorum fratrum, uidelicet quintam integram de hereditate donega et de Durna IIIIor quintas unius VIa de hereditate donega mando ad monasterium Sancti Iusti. Siquis ex parte mea uel extranea contra hoc uenerit sit maledictus et insuper pariat solidos D; et hoc meum testamentum, et cetera.

Q. p. f.: Petrus, ts. Arias, ts. Johannes, ts. Petrus, presbiter, conf. Didacus, presbiter, conf. Martinus, presbiter, conf.

Johannes qui notuit.