GMH/ÍNDICE A-Z

714
1223/03/12.

Tuda Fernández fai un pacto co mosteiro de Toxos Outos polo cal a dona terá en prestimonio o que o mosteiro ten na igrexa de S. Salvador de Comoxo durante a súa vida; deixaraa libre ó morrer e doaralle tamén entón ó cenobio media servicialía na vila de Cedia.

B.- Tombo, f. 178r.

Placitum Tude Fernandi de hereditate de Comogio.

Ego Tuda Fernandi vobis domno Johanni Tudini, monasterii Sancti Justi abbati, et omni conuentui eiusdem monasterii facio pactum et placitum in solidis D firmissime roboratum tali conueniencia ut teneam de uestro iure et de uestro dato in prestimonio tantum in uita mea quantum uos habetis uel habere debetis in ecclesia Sancti Saluatoris de Comogio, et ad mortem meam dimittam eam liberam et quietam monasterio et quantum ibi ganauero, et cetera. Ego uero pro hoc beneficio quod mihi facitis promito dare monasterio ad mortem meam mediam de una seruicialia de Cedia, et ex hodie sum uestra familiaris, et cetera. Siquis igitur hoc pactum complere noluerit pariat solidos D; et placito, et cetera.

Ego Tuda Fernandi, et cetera.

Facto placito era Ia CCa LXa Ia et quotum IIIIo idus marcii.

Q. p. f.: Domnus abbas, conf. Prior Gundisaluus, conf. Johannes Affonsi, monachus, conf. Petrus Gascus, conf. Pelagius Pelaiz, monachus, conf. Dominicus Martini, conf. Et multi alii monachi et laici.

Ego Pelagius Pelaiz, monachus, per mandatum Petri Pelagii de Ezenio in cuius manibus fuit roboratum.