GMH/ÍNDICE A-Z

434
1027/ 07 / 25
Presidio, Fidel e Daildo xunto coas súas respectivas mulleres véndenlle ó abade Aloito e ó prepósito Munio de Celanova, unha viña en Muntián.
TC, fol. 150v.
In Dei nomine. Ego Presidio Gulderediz et uxori sue Froilo et Fidele et uxori sue Sisa, Daildo et uxori sue Argenilli Ariastre in Domino Deo eterne salutem amen. Nullius quoque gentis imperio nec suadentis articulo nec pertimescentis metum ut vendemus vobis domno Aloitus abba et prepositum vestrum domno Munio et fratribus monasterii Cellenove sicut et vendimus vinea nostra propria quos habuimus de avorum et parentorum meorum in villa quod vocitant Montilane subtus castro de Peraria discurrente rivulo Arnogie et iacet ipsa vinea circa vineas de Cellanova et de alia parte circa vineas de Fidele et alia parte circa vineas de Fagildo pro que accepimus de vos precio centeno modios II vino modios II que nobis bene complacuit et de ipso precio apud vos nichil remansit, ita ut de hodie die et tempore sit ipsa vinea de iuri nostro abrasa et in vestro iure et dominio sit tradita adque confirmata. Si quis tamen quod fieri non credimus aliquis homo ad disrrumpendum venerit vel venerimus que nobis in concilio non potuerimus auctorgare, vel post parte vestra firmare tunc habeatis licentia adprehendere de nos ipsa vinea duplata vel quantum ad vos fuerit meliorata, et vos perpetim habituri.

Facta kartula vendicionis VIIº Kalendas Augustas, Era MLXV.

Presidio et uxoris sue Froilo, Fidele et uxoris sue Sisa, Daildo et uxoris sue Argenilli Ariastre, in hanc cartula vendicionis manus nostras roboravimus (signum).

Qui presentes fuerunt: Tedemondo ts. Ariastre ts. Donagastro ts. Gundisalvo ts. Sisnando ts. Amorino ts, et omnem concilio Cellenove fratres et monagos et laicos, fuit ista carta roborata in die Sancta Christine.

Aloitus notuit.