GMH/ÍNDICE A-Z

414
962/ 02 / 12
Foquima véndelle ó bispo Rosendo e ós seus frades unha viña en Rabal.
TC, fols. 146r. - 146v.
In Dei nomine. Foquima vobis domni Rudesindi episcopi et fratribus vestris. Placuit mihi bone pacis et volumtas ut venderem vobis vinea mea propria que habeo in villa qui dicunt Ravanale et iacet ipsa vinea iuxta domo Zegioi pro quod accepi de vos precio cibaria quartarios VII vinum sestario Iº. Et de ipso precio apud vos nichil remansit indebitum, ut de hodie die et tempore ipsa vinea de iure nostro abraso et in vestro iure et dominio sit tradita atque confirmata. Si quis tamen, quod fieri non credimus quod aliquis homo contra hanc cartula vendicionis ad inrumpendum venerit et pactum nostrum dirumpere, inferat vel inferamus et pariet vobis ipsa vinea duplata vel quantum ad vobis fuerit / meliorata et vobis perpetim habiturum.

Facta cartula vendicionis II idus Februarii. Era Mª.

Foquima in hac cartula vendicionis manu mea (signum).

Gundesindo ts. Sisiverto ts. Asoi ts.