GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

211
1055/ 11 / 27
Dulcemiro e a súa muller, doánlle post mortem ó mosteiro de Celanova e ó seu abade Arián, a súa villa en S. Cristovo de Piñeira.
TC, fol. 76r.
In nomine inconprehensibilis Dei et miseratoris filii eius Ihesu Christi et Spiritus Sancti. Obinde ego Dulcemirus et uxor mea Maria in Domino Deo eternam salutem amen. Ideo accessit nobis bone pacis voluntas sano animo integroque consilio, ut concederem ad domum Domini sancti Salvatoris et sanctorum apostolorum atque martirum monasterii Cellenove et tibi Ariani abbati et fratribus vestris ibidem habitantibus et Deo servientibus propterea de quo tu Domine dare dignatus est offerimus ad ipsum locum sanctum pro remedio animarum nostrarum, villam quam vocitant Piniario, territorio Tybris, ipsa villa cum omnia bona sua et cum intrinsecis suis, domus, edificii, vineis, pumares, saltos, devesas, quantum ibidem ad prestitum hominis est per suos terminos et locis antiquis ubique illa potueritis invenire. Concedimus atque testamur ipsam villam ab integro vobis ad domum Domini ut abeant inde servi Dei temporale subsidium et nos ante Deum premium inconvulsum. Et nos teneamus illam dum vita vixerimus pro stipendio nostro et post obitum vero nostrum integra post maneat partem ipsius monasterii. Si quis tamen, quod fieri credimus, aliquis homo contra hoc factum nostrum ad irrumpendum venerit propinquis vel extraneis, inprimis sit excommunicatus et a fide catholica separatus, et cum Iuda traditore abeat partem eterne dampnationis, et insuper pariet tantum et aliud tantum post partem ipsius monasterii quantum infringere quesierit.

Facta cartula testamenti Vº kalendas Decembris. Era LXLIII post Millesima.

Dulcemirus et Maria in hanc kartulam manus nostras roboramus.

Pro testibus: Didacus ts. Cidi ts. Velasco ts. Egeredo ts. Fofino ts.