GMH/ÍNDICE A-Z

242
884/ 02 / 11
O prebítero Piniolo véndelle ó confesso Busiano a metade da igrexa de San Xoán na villa de Edrada, territorio Caldelas, xunto coas terras que lle pertencen no circuíto daigrexa.
TC, fol. 87r.
Christus. In Dei nomine. Ego Piniolus presbiter vobis Busiano confesso. Placuit mihi atque accessit voluntas ut facerem vobis textum scriptura venditionis de eclesia mea propria vocabulo Sancti Iohannis quam abeo de aviis vel de parentibus meis in villa quam vocitant Aederata, territorio Caldellas, medietatem de ipsa ecclesia sive et terras cultas vel incultas quas abeo in omni circuitu. Omnia ab integro vobis vendo, et accepi de vos pro id pretium pellem auninia et cibaria sub uno tres solidares. Et de ipso pretio aput vos nichil remansit. Ita ut de odie et tempore de iuri meo sunt abrasas ipsas terras et ipsa eclesia, in iuri vestro sit traditas atque concessas, abeatis vos et omnis posteritas vestra. Si quis tamen, quod fieri minime credimus, aliquis de parte nostra aut de cuiuslibet generis venerit vel venero ad irrumpendum hanc scripturam venditionis, pariet vobis tantum et aliud tantum quantum aufferri conaverit et auri libras IIas.

Facta cartula venditionis IIIº ydus Februarii. Era D CCCC XX II.

Piniolus presbiter in hanc cartulam venditionis manu mea (signum).

Qui presentes fuerunt testes: Ariulfu. Didacus presbiter. Item Didacus. Gontemiru. Quintinu. Egenio. Anagildu. Iohannes. Alvitus. Oduario presbiter. Emila presbiter. Petrus. Nonnitu. Munniu. Marinus.