GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

709
1165/12/28.

Fernando e Munio Ramírez dóanlle ó mosteiro de Toxos Outos a súa parte na igrexa de S. Salvador de Taragoña e nas vilas de Noceda, e Fernando dóalle tamén a súa parte na vila de Vicenio e en S. Martiño de Candanaria.

B.- Tombo, f. 177r.

Carta de Fernando Ramiriz et de fratre suo Munio Ramiriz de hereditate
de Taragonio et de Nozeda et de Maayno.

In Dei nomine. Ego Fernandus Ramiriz et ego Munio Ramiriz facimus carta simul et textamentum sancte Marie uirginis et omnibus sanctis de hereditatibus nostris in monasterio Sancti Justi tam presentibus quam futuris Deo ibi seruientibus. In primis donamus omnem nostram porcionem de ecclesia Sancti Saluatoris de Taragonio, que est quinta pars unius quarte tocius ecclesie cum omnibus suis directuris et exitibus que ad ipsam pertinent ecclesiam per suos terminos antiquos cum omnibus bonis pro anima patris nostri et pro nobis ipsis. Damus etiam omnem illam hereditatem quam habemus in monte Iracti in uillare Nozeda in casalle quod appellatur de Maino quod separatur ab alio villare quod fuit de Didaco Sanici et de Munio Sanici et inde concluditur per illam aquam que discurrit ab illo villare de Sarraceno Rabinaldi et inde per terminos de Sauozeda et per terminos de Baucias per ubicumque eas potueritis inuenire, et cetera. Ceterum ego Fernandus Ramiri mando et dono vobis senioribus Sancti Justi pro remedio anime mee omnem meam porcionem quantam uindicare potero de germanibus meis in villa Vicenio cum omnibus suis directuris, et cetera. Similiter dono et concedo meam porcionem de Sancto Martino de illa Candanaria quantum uindicare potuero de fratribus et parentibus meis cum omnibus suis directuris, et cetera. Habeatis omnes prefatas hereditates, et cetera. Quod si aliquis contra hoc uenerit pariat uobis solidos mille.

Facta carta testamenti era Ia CCa IIIa et quotum Vo kalendas januarii.

Nos predicti, et cetera.

Q. p. f.: Petrus, ts. Pelagius, ts. Didacus, ts. Fernandus, monachus, conf. Martinus, monachus, conf. Aloitus, monachus, conf.

Munio, prior Sancti Justi, notuit et conf.