GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

265
982/ 10 / 01
Odoino, antigo monxe de Celanova, decide reintegrarse ó mosteiro de Celanova encabezado polo abade Diego, e devolverlle a igrexa de Santa Comba coa villa de Quintanela e, ademais, doa-la igrexa de San Salvador, no territorio de Eires.
TC, fols. 97v. - 100v.

Ed. LOPEZ FERREIRO, A., op. cit., Vol. II, doc. LXXV, 176-186.

Cultorum etenim manet cognitum et plerisque notissimum hoc quod data est terra ad populandum illustrissimo viro domno Odo\a\rio digno bellatori in era D CCCC X a principe serenissimo domno Adefonso, qui venit in civitatem Flavias secus fluvius Tamice, vicos et castella erexit et civitates munivit et villas populavit atque eas certis limitibus firmavit et terminis certis locavit et inter utrosque abitantes divisit et omnia ordinate atque firmate bene cuncta disposuit. Ex quibus unam villam dedit congermano suo Odoyno diacono qui est in ripa Limie cum edesus de antiquis annis hedificatas, dictas et vocatas sancte Marie semper virginis et Domini genitricis, et sancte Columbe virginis et martiris que iacebant in exqualido de ducentis annis aut plus, ut eam populasset et in quantum valuisset hedifficasset et digne possideret per cartam quam ei ipse domnus Oduarius manu propria confirmavit sicut in concilio nunc occulis patet cunctis. Deinde cum eam possideret longa per tempora per suis terminis et locis antiquis veniens ad extremum diem clausit vite sue cursum, relinquens omnia filio suo Veremudo ad perabendum. Ipse autem Veremudus Odoyni filius erat habitans in loco sancti Iacobi apostoli // sub regimine domni Gundesindi episcopi regnante rex domno Ordonio. Cumque esset ibi habitans coepit ei infirmitas per idem mortis significans. Tunc ipse Gundesindus episcopus fecit eum roborare testamentos de ipsa casa sancta Columba invitissime quod non pacifice. Cum vero sanasset de ipsa infirmitate venit in concilio hic in Lucu ante prefatus rex cum comes Guttier Menendiz qui suam vocem tenuit et per ordinationem ipsius principis venit ipse episcopus in ipsum locum sancte Columbe ubi iam habitationem fecerat ad suos fratres ut si placuisset ad ipso Veremudo quem eligerent ipso pontifice super se pro abbate habitasset in sua casa cum suos fratres, et si ei non placuisset fuisset se ille episcopo cum suos fratres et remansisset ipse Veremudus in sua casa ad habitandum, sicut et factum est. Post obitum vero ipsius principis et ipsius episcopi, Santius fultus in regno est et in loco apostolico regens cathedram loci illius Ermegildi presuli. Remanserunt ipsas scripturas in ipso loco apostolico, et illa casa remansit in iure Veremudo. Mortuus vero ipse rex Ranimirus eligitur in regno; tunc comes Ordonius Velasquoz dedit filio suo Guttier ad nutriendum ad ipso pontifex Hermegildus ut per simulationem et malum consilium capuissent ipsam casam sanctam Columbam. Postea vero per inmissionem ipsius episcopi dedit ipsas scripturas ad ipso Guttier Ordoniz, et per mandatum patri suo dedit suo infanzone nomine Nausti Vimaraz qui venit cum ipso Guttier fortiose et adsignavit ei cathenas de signo illo de ipsa eclesia sancta Columba cum suis domis, vel omnia sua ad perabendum. Iuditio autem Dei cui nulo occultum manet sed omnia novit ante quam fiant, dedeit ei domnus dolorem fortiter, unde cito vitam caruit presenti in loco. Nec multo post et ipse Ordonius una cum coniuge sua Ermesinda cito vitam caruerunt, et capuit ipsas scripturas cognata sua Gunterodis, que iure hereditario possidebat monasterio Palatiolo. Et ipse Veremudus per meritam domni possidebat ipsam casam sicuti et veritas sua erat. Nempe dum possideret hereditatem ipsam cum cunctis adiacentiis et prestationibus suis per suis antiquis terminis omnia recte et sine ulla calumnia, tunc migravit e seculo, relinquens omnia in iure filii sui Odoynus Veremudiz. Ille vero dum possideret omnia intemerata et a domno plenissime confirmata sub comes Guttier Osoriz et filio suo Froila Guttieriz nondum perveniebat ad ipsas scripturas quia cum invidia nolebat eas dare ipsa Gunterotem ita ut ad ipsa casa devenisset, unde procurante domno in illis diebus nichil inde complevit. Tunc vero Odoynus cum domni adiutorio tornavit me ad ipso benignissimo et clementissimo rex domno Ranemirus ut fecissem ei servitium forsitam devenissem ad ipsas scripturas unde nimis anima mea extiabat et tedium possidebat. Ac vero ipse serenissimus merita motus, ordinavit tio suo domno Rudesindo episcopo ut per se venisset et de verbum regis cum ipsa domna locutus fuissem ut mihi Odoyno meas scripturas dedisset. Extunc ego dum vidissem quam quod rex imperaverat illa devote complebat, ad confirmandam mihi in eam veritatem ut amplius cum ea non abuissem contemptionem, dedi ei in sua offertione inter alfaraces et mulos et arento et pallio et in omni re placibile in boves D XX in grande concilio de multa christianitate et ad prefatus rex dedi alfarace quem michi cupiebat et in alias causas bonas in C XX solidos. Hacta sunt hec omnia in diebus quando ipse comes Guttier Osoriz presentavit illos infantes ante prefatus rex in civitatem rege sedis Legionem quando eos ceciderunt et suam terram ipsi comes et cum gens sua de manu regis ad imperandum acceperunt. Et in pio concilio fecit subgessionem ad ipsum imperatorem pro ipsa casa quam ili in contemptionem mittebant et causatus fui ego Odoynus cum Osorio Guttierriz qui vocem intendebat de ipsa Gunterotem et proclamavit / se ipse Osorio ad auctorem domno Ermegildo episcopi qui iam ad rex expeditum erat et viam pro ad sua terra veniebat, et ordinavit ipse princeps ad Sisnandus Menendiz qui tunc prepositus domus sue erat ut venisset pro eum et tornasset illum ad palatium, sicut et fecit. Tunc invocavit eum ipse Osorio ut auctorigasset illi ille casa et domna Gunterode de facie et ille episcopus noluit eis auctorigare sed contendivit multum cum eis in ipso concilio dicens eis quia iniuste mihi faciebant, et auctorigavit mihi illa. Ille episcopus in ipso concilio ante rex et episcopus Ovecco Munniz de Legione et alio Ovecco de Oveto et domno Dulcidio de Zamora et Salomon Astorizensis et Alderedus de Septimanca et Dulcidius Visensis, Hornatus Lamezensis, Gundesindus Colimbriensis, Baltarius Tudensis, Ermigildus Lucensis, et Arias Menduniensis, necnon et comites Fredenandus Gundisalvis, Ansur Fredenandiz, Osorio Monnioz, Didaco Munnioz, Pelagius Gundisalviz, Scemeno Didaz et omnes magnati palatii cum gallecos et omne christianitate inibi collecta. In quorum presentia auctorigavit mihi ipsa casa cum omnia sua sicut veritas erat. Et ordinavit ipse rex et omne ipse secundum concilium ad ipso meo domno et pontifici domno Rudesindo episcopo ut adsignasset mihi meam casam, et veni inde cum eo et mandavit me intrare in ea ad perabendum et in mea vita et posthec et post obitum meum cui ego illam relinquero firmiter eam possideat iure perhenni. Vertens vero tempora longiora ipsa casa permanens iuri meo, hedificavi in ea monasterium genitrice mee cellale in quo et \h\abitavi cum aliis ancillis Dei permanentes cum ea usque ad obitum suum. Ipsa vero cludens diem ultimum tunc duxit ibi aliam nomine Onnega que preesset illis. Et pro yd accusaverunt me homines male querentes ad ipso domno meo domno episcopo temporibus Hordonii principis filius ipsius magni regis Ranemiri cuius supra fecimus mentionem. Tunc cum honore sed per artis ingenium ipsius pontificis perductus sum ante eum et dedi ei per fideiussores in quingentos solidos ut in alio die dedissem ipsam Honnegam in concilio hic in Lagias ante ipsum principem Ordonium et ipsum suprafatum pontificem, ut si aliter fecisset et illos solidos pariassem et ipsa casa post parte sua caruissem. Cumque vidissem me in magna tribulatione nesciens quid facerem, cum iniuria et contumelio derelinquens et casa et omnia quicquid abere poteram cum invidia diaboli, ipsa sola Honnega adsumpsi mecum; latitans luxuriose cum ea per diversa loca; deveni in monasterio Vimaranes ad domna Munmadomna et filiis suis et elegi salubre consilium anime mee ut dimisisset illam inimicam et devenisset in portello quomodo tornassem me ad meam hereditatem et ad vitam monasticam. Dum vero peccatum abuit in me dominium, tunc ipsa Gunterotem petivit ipsam casam a domno episcopo dicens omnibus qui mihi pertinent per scripturas quas inde abeo et illa mentiebat quia iam nullo inde abebat. Illa vero obiurgante ea quamius sine veritatem, tunc in illis diebus cogitans comites gallecos necnon et magnati palatii eicere Sancionem de sede sua Legione et dare tronum glorie regni ad Ordonium prolis Adefonsi. Definivit ipsa domna Munmudomna cum filiis suis et (...)1 concilium ut venisset Gundisalvo Menendiz et Ranemirus Menendiz ad ipsam domnam Gunterotem et volens nolens dedisset casam alienam quam iniuste et sine veritate tenebat, sicut et domno promittente factum est. Denique dum cogitavit animam meam eripere de lacu mortis, tunc expulit et eieci a me ipsam pestem noxiam et veni ad ipsam // domum meum domnum episcopum et tradidi me in manus suas per (...)2 et omnia mea exponens me in ipso monasterio Cellenove cum aliis servis Dei domno (...)3 -aientes et in doctrinis Domini meditantes, et normam patrum sanctorum custodientes regnante iam ipse Sancius princeps qui ad Hismaelites confugerat et cum acie paganorum inde venerat et iamdictus Ordonius prolis Adefonsi cum metu pugne de solio suo versus fuga ipse Santius solio regni sui ascendit in quo et regnare cepit. Persistens ego Odoynus in ipso monasterio Cellenove et fratres de domno episcopo Liubilani confratri et sociis eius in ipso loco sancte Columbe monasticam ducentes vitam annis multus. Tunc ille auctor sceleris inmisit se in corda hominum iniquorum cum quem non potui durare ego Odoynus in ipso monasterio; plane et cum levitate mea exivi exinde et iterum intravi in ipsa casa sancta Columba ad habitandum sicut et abitavi annis multis. Defuncto autem ipso Santio principe accepit regnum eius germana sua domna Gilvira et perunctus est in regno filius ipsius Santionis nomine Ranemirus in inimam et pusillam agens etatem qui nuper adhuc continens principatum quamdo hec exaravimus. Tunc in illis diebus excitaverunt gallecos inter se sedicionem comites duo unum Rudericum Velasconiz, et alterum Gundisalvum Menendiz qui multa inter se per internuntios recalcitrantes et adversus invicem verba tyrandem inusitantes, constituerunt diem ultionis inter se ut bellum agerent, et qui ex eis potuisset victor existeret. Consilio autem inito, ipse Gundisalvus cum suis satellitibus et cum multis qui cum ipso Ruderico erant et ei verba mentiosa dabant, inito certamine in locum quod dicunt Aquiluntras, Rudericus terga dedit et ad domno episcopo semivivum se collegit in civitate Sabuceto, et Gundisalvus victor abscessit. Tunc adstitit ipsa meretrix Onnega ante prefatum comitem Rudericum pro quo ego Odoynus illam a me expuleram, et dixit super me testimonium falsitatis quod ego unus ex illis eram qui super eum ista cogitaverant. Credens itaque ei ipse comes et multi de his qui cum eo nudi et semivivi evaserant, tunc miserunt rapinam in ipsa casa super peculium meum et omnia destruerunt et cuncta vastaverunt, tam ganatum quam et cartarios de avorum et parentum meorum necon et meas unde non remanserunt nisi istas firmitates antiquas de ipsa casa quam pre manibus sunt, que ad manus de meos benequerentes venerunt qui mihi eas dederunt ubi iacebam captus et cathenatus, et vinculis ferreis constrictus atque inopra et miseria multa afflictus. Item ipsa Gunterotem suggessionem faciens comite prefato et ei verba vana confitens petiit ei ipsam casam, et IIIª vice iuri suo cessit. Ego autem post multam erumnam et dira flagitia omnibus rogavi ut pro me petitionem duci ipso facerent et me de squalore ergastuli educerent, sicut et domno permittente postulata et me de angustia et penuria educentes, semrunius evasi multis locis latitans, et panem per multis ostiis ppstulans deduxi dies meos in merore et tristicia et in multa miseria. Queres iterum veni ad iamfatum monasterium Cellenove et veniam fratribus meis petens ut me miserum colligerent, et si aliquan ipsa casa in iuri meo devenisset ut ad Cellamnovam eam confirmassem que penitus aliter non facerem. Ipse comes in infirmitate mortis est detemptus, et ego fratribus his rogavi et multorum bene natorum expostulavi ut idem duci suggererent ut ad propria mea redirem. Motus autem precibus et merita iussit me ante se introire et ad suum osculum sum vocatus, et gratiam ipsius consequutus. Imperavit fratres de ipsa domna Gunterote de ipsa casa foras eicere / qui eum fallacissime (...)4 rediderunt se in ea [hibitzue] fecerunt. Post obitum vero ipsius domni Rude(...)5 ipsius Ruderici, obtinens commitati ipso Vimara Donnon qui michi in omnibus hid adiutor et auxiliator fuit. Iterum volens me IIIª vice venire ad fratres meos in Cellanova ut quod in diebus ipsius pontificis inquoaveram, post obitum suum firmissime et devote atque sponte perficerem, tunc crevit corpus ad penam, et ecce congermanas meas domna Gilvira abbatissa de sancto Martino de Grau, et suas germanas que per plures vices per suas inmissiones ipsam casam destruxerunt, et servis meis imperarunt ut lancea in me misissent et animam meam a me abstulissent, ut illas ipsam casam possedissent. Dum viderunt quod ad Cellamnovam veniebam ut sicut semper promisi iterum in me tradissem, et ipsam casam ibi eam confirmassem sicuti veritas erat, ecce mecum agere ceperunt verbis blandientes et seductionibus mellifluis, multa munera persuasionem et deceptionem promittentes sed parum complentes, tamen si ferreum pectus abuissem mollities plumbi cum tanta blanditia conversus fuissem sed admoventes me et ego per concilium ut viderem de tantas promissiones quanta erant complentes mihi facientes. Inquo\a\vi eis testamentum adfacere de quadam parte, dum autem viderent quia ale pro aliter mihi verba vendebant, et ale ego dicebant et illi per concilium aliter scribebant, nolui eum roborare neque confirmare, sed repellens eas a me quomodo mihi alios retulerunt quia meam confirmationem in eum infixerunt, et meam casam mihi per vim presumserunt et fratres suos quam ego in Cellanova iam veneram in ea miserunt. Ego autem nego et dum obtestor quia meum roborem in ipso testamento non feci neque eis illum auctorizo, sed ubi primum ipsam casam et me ipsum tradidi ad domum Domini Salvatoris. Ibi eam auctorizo per lex gotica et sacros canones, apostolica Pauli sententia dicentis quod non valet testatio dum vivit testator, sed testamentum enim et mortuis confirmatum est. Pro qua re de omnia quiequit mihi ipsas domnas dederunt eas reintegravi, et per Christum Dei filium cunctos fratres qui in Cellanova habitant vel habitaverint sive et omnes magnati christiani cunctos obtestor, ut qui videas partem dederit in ipsa casa vel in ipsa villa per suis terminis antiquis et locis sicut ipse illustris vir Oduarius eam confirmavit per suam cartam ad ipso avio meo Odoyno, et sicut eam obtinui genitori meo Veremudo et sicut in divisiones resonat quomodo ego Odoynus illam divissi cum Nausti Vimarani, Donnon Vimarani et domno Sonna cum suos abbates et fratres et suorum infanzones, quomodo dividet cum villa sancta Columba Ermegildi et Atanes et Trauzit Limia ad patrono inter Mogasmes et sancta Columba et feret in arca tras Limia ad casam de Domno et per suis terminis ubi inveneritis lacos anticos et mamolas, uno laco qui est tras Limia unde venit liniolo qui trauzit per Limia et venit inter sancto Martino de Calidas et feret in zima de villa ad alio loco maior per suo liniolo ubi iacit efigiem hominis sculpta in petra que testificat de laco in laco, et inde per suos moliones firmissimos ad arca maior ad castro de Vemes et sic tornat per alios moliones, et feret in fonte de Mulieres deinde postea in meo rio inter Villarino et monte Longo, per ubi firmissime divissimus cum ipsos domos iam prefatos in illorum grande concilium sub unos andantes, et omnia bene considerantes atque certius dividentes et omnia firmissime permanentem. Statuentes devenimus ad arcas maiores de sancta Eolalia unde primiter inquoavimus. Qui de istum eis aliquandui vel partem dederit, partem non abeat cum angelicis coris in regno celorum et excommunicatus et constrictus maneat cum Iuda Domini proditore in locis // tartareis et sulfureis cum diabolo perpetim arsurus, et ipsum testamentum quod mentiosum fecerunt nullum iubeo abere roborem. Sed istum quod veridicum est et omnia continet quicquid passus sum eligo et confirmo eum et inrevocabiliter in statu roboris eum esse decerno.

Obinde ego Odoynus filius ipsius Veremudi, vobis domnis meis, imperator Christe creatrici creatura cuncta imperans et omnia gubernans, cuncta recreans et fideliter omnia regens et disponens, cum apostolis tuis Petrus et Iohannes et benivolens tuo Martino presul et beato confessori cuius baselicam cernitur posse fundatam loco et syderio predicto Cellenove, ad nomine tue fontem [oihu] bene curro cum lacrimis quia nichil abere me bonum recordor ex meritis, nisi si propietate tua me iusseris suscipere in aula sancta tua, mandans me areatu facinorum meorum, et tibi Didaci abbati vel fratribus tecum Domino iugum Christi colla levissime portantes. In primis offero et trado me ipsum Odoynum vobis et locum sanctum promittens de stabilitate mea et pactum regule vobiscum, observantem per Deum adiutorium me nunquam hic discessurum per mortificationem corporis cunctis vitiis moriens et omnibus malis carens, vitam merear mutari in melius, in patientia, in humilitate, in caritate, in castitate, et in omnibus bonis, utrosque florentes cum Domino nostro domno episcopo regna celorum mereamur intrare ovantes; et ad confirmandum tam boni operis testimonium do Deo meo omnipotenti et tibi Didaci abbati vel fratribus meis sub cuius dicionem me trado, ipsam eclesiam sancta Columba cum vela et vestimenta altaris vel sacerdotum, atque donorum signum ex metallo fuisse, crucem, calicem cum patena atque coronam, cum suis libris quantos ibidem inveneritis, domis cum edificiis et intrinsecis suis, omne genus animalium vel volatilium cunctarum. Insuper omnia ipsa villa cum omnia sua fructifera, vel aquis et rivulo cum accessu vel recessu suo per suis vicis et terminis vel limitibus suis locis antiquis sicut superius resonat, quomodo est conclusa in omni circuitu cum alia villa que intus iacet dicta Quintanella, quam dederam id unam necem Scemenam quam dicunt quod est mea filia et ad viro suo Yeremias, et pro superbia quam mihi fecerunt et scelus grave quod in me fecerunt, et propter quod [nonlicet] laicis de hereditate eclesie eos hereditare, abstramus ab eis ipsam villa, et ad eclesiam eam traycientes hunc sanctum monasterium et omnium servorum Deum ibidem consistentium, per huius seriem testamenti firmitatis eam tradimus Domino serviendam et inrevocabiliter vobis illam possidendam. Quo et in iurationem confirmo per Deum et eius glorie solium quia nunquam de vestra collatione sim egressurus, nec illam villam alio loco aut homini amplius conferendus vel contra hanc seriem testamenti aliquandiu ad infringendum sim venturus, sed ab hac die et tempore de iuri meo omnia abrasa ad domum Domini Salvatoris et suos fratres sit tradita atque confirmata. Quos si ad infringendum venero vel qui venerit quisquis ille fuerit, dives, innobilis, nobilis, inprimis sit excommunicatus a cetu sancte eclesie que est in hunc locum constituta et per universum orbem terrarum in pace diffusa, et nec in vita nec ad extremum deductus communionem sanctam accipiat, sed separatus a fide sancta catholica, a capitis vertice usque ad plantam pedis percussus lepra, carens amborum lumina, scaturiens vermis, amittat animam viventem et exarentem in baratri tartaro profundo, ubi est fletus et stridor dentium, cum Iuda Domini proditore tartaruco angelo nequa luentes penam perpetuo in loco infelicissimo ubi merita Domini queritur, et non invenitur. Et pro damna secularia inferat de suo in hoc sancto loco qui huius regi temerator extiterit auri libras / binas, vel ipsa villa duplata et quantum ad vos fuerit meliorata, et hunc factum meum in cunctos obtineat firmitatis roborem perpetim.

Notum die ipsas kalendas Octobris, discurrente tunc Era XX post Millesima.

Odoynus quamuis indignus peccator sed quasi confessor serena mente devoto animo, leta facie et spontanea propria mea voluntate tradens me factori et redemptori meo per hanc seriem testamenti cum omnia mea, manu propria roborem meum depingens confirmans (signum).

Aditio vobis in territorio quem dicunt Ayres ecclesiam vocabulo sancti Salvatoris cum domibus et edefitiis, et intrinsecis suis per suis terminis quantum me ibi competet de parte de mea matre ut in vita mea sit mihi in meo stipendio et post obitum meum omnia serviant cum cuncta mea ad locum Domini Salvatoris in Cellanova perpetim, tam de meo patre quam et matre et tia mea domna Pinoti, omnia ab integro, seu et de fratre Valeriano.

Sub imperio beate et individue Trinitatis Pelagius Yriense sedis et apostolico loco regens Dei gratia episcopus cfr (signum). Sub nomine redemptoris Ihesu Christi Gundisalvus Auriam sedis disponens et continens per misericordiam Domini episcopi cfr. Oduario Vimariz cfr. Vimara Donnoni in his diebus comes et defensor ipsius monasterii cfr. Fortis presenti in monasterio prepositus confessor cfr.

(1ª columna:) Gutinus confessor cfr.- Ranemirus confessor cfr.- Vitizani confessor cfr.- Iuliani presbiter confessor cfr.- Franzemirus presbiter confessor cfr.- Ansericus confessor cfr.- Senta confessor cfr.

(2ª columna:) Gundulfus presbiter confessor cfr.- Suarus presbiter confessor cfr.- Ropario confessor cfr.- Didacus presbiter confessor cfr.- Ariulfus presbiter confessor cfr.- Teodila confessor cfr.- Rizilani confessor cfr.- Bonento confessor cfr.

(3ª columna:) Sisnandus presbiter confessor cfr.- Falbatus presbiter confessor cfr.- Astorius presbiter confessor cfr.- Fromildus presbiter confessor cfr.- Nausti presbiter confessor cfr.- Recessuindus presbiter confessor cfr.- Martinus confessor cfr.- Advocatus confessor cfr.- Vitisclus diaconus confessor cfr.- Felmirus presbiter confessor cfr.- Visterla confessor cfr.

Ad ultimum vero. Ipsas \sepe\dictas domnas tenentes ipsam casam suprataxatam fortiose et sine voluntate ipsius Odoyni confessoris, tunc venerunt ipsas domnas cum suo directo in presentia domne Tarasie prolis Pelagii hic in monasterio Villanova, et tunc perrexit illuc ipse Odoynus cum alios fratres nominibus Eroni confessoris et Falgildus confessor qui hanc exaravit et in presentia ipsius domne dixit ad eas ipse Odoynus: Domnas et matres, ut quid tenetis meam casam quam vobis non dedi neque do neque dare volo, quia ad Cellamnovam do et me et omnia mea simul cum istas villa hic prenominatas. Tunc responderunt inique dicentes nullam veritatem proferentes sed in ausu temerato talia prosequente quia tam tu Odoyno quam et quem tu iusseris illuc ire parvi eos viderant ire, et multi eos inde debunt venire. Ad hec ego Odoynus ante iam prefatam domnam Tarasiam et ante illas ipsas roboravi iterum et confirmavi hanc seriem testamenti post parte Dei et redemptoris mei et fratres in Cellanova habitantes, ut ipsi cuncta prescribta obtineant in secula seculorum possideant longo per evo. Item ego Odoynus confessor proprie votum meum libentissime confirmo.

Sub Christi nomine Tarasia Deo dicata quos previdi et confirmavi. Nausti Ioaciniz et confesus ts. Eroni Fufilani confessoris cfr. Odoynus Aquiliniz ts. Amicus Nandulfiz ts.


1 +- 4
2 O pergameo esta roto neste punto; +-14
3 Igual que na nota anterior.
4 O pergameo está roto por aquí: +-14.
5 Igual que na nota anterior: +- 10

Materias

abade; abadesa; apelación; apeo; arquivo; bispo; boi; cabaleiro; cabalo; concello; concilio; conde; confirmación; construción; crego; cuñada; cuñado; delito; diácono; doazón; doente; embargo; escritura; esposa; esposo; familia; fianza; fidalgo; fillo; fortaleza; fundación; gando; guerra; herdanza; irmá; irmán; malfeitor; mandamento; mercé; monxa; monxe; mosteiro; muller; musulmán; ouro; pai; pedimento; pena; poboador; pobre; poder; posesión; preito; prepósito; preso; procurador; querela; rebeldía; rei; sobriño; soldo; testemuña; tía; tío; viaxe; viaxe, río; violencia; xenealoxía

Persoas

Afonso III, rei de Asturias e Galicia; Afonso IV, rei de Galicia e León; Alderedo, bispo de Simancas; Amigo Nandúlfez; Anserico, crego; Ansur Fernández, conde; Ares, bispo de Mondoñedo; Arias, bispo de Mondoñedo; Ariulfo, presbítero; Astorio, presbítero; Avogado, crego; Baltario, bispo de Tui; Bonentio, crego; Diego Muniz, conde; Diego, abade de Celanova; Diego, presbítero; Don Odoario; Don Sona; Dona Elvira, abadesa de Grou; dona Elvira, raíña; Dona Pinote; Dono Guimaránez; Dulcidio, bispo de Viseu; Dulcidio, bispo de Zamora; Ermesinda; Ermexildo; Ermexildo, bispo de Lugo; Ero Fafilánez, crego; Ero, crego; Faxildo, crego; Felmiro, presbítero; Fernando González, conde; Fortes, prepósito de Celanova; Francemiro, presbítero; Froila Gutérrez; Fromildo, presbítero; Godiño, crego; Gontrode; Gonzalo Méndez; Gonzalo Méndez, conde en Galicia; Gonzalo, bispo de Ourense; Guímara Dónez; Guímara Odónez, conde; Guítiza, crego; Gundesindo, bispo; Gundesindo, bispo de Coímbra; Gundulfo, presbítero; Guterre Méndez, conde; Guterre Ordóñez; Guterre Osórez, conde; Liúbila, bispo; Martiño de Tous; Martiño, crego; Mumadona Díaz; Nauste Guimaránez; Nauste Xoaquín, monxe; Nauste, presbítero; Odoario; Odoario Guimaránez; Odoíno Aquilánez; Odoíno Vermúdez; Odoíno, diácono; Ónega; Ordoño III, rei de Galicia e León; Ordoño IV, rei de Galicia e León; Ordoño Vázquez, conde; Ordoño, bispo de Lamego; Osorio Gutérrez; Osorio Muniz, conde; Oveco Muniz, bispo de León; Oveco, bispo de Oviedo; Paio González, conde; Paio Rodríguez, bispo de Iria; Paulo, apóstolo; Pedro, apóstolo; Ramiro III, rei de Galicia e León; Ramiro Méndez; Ramiro, crego; Raupario, crego; Recesvindo, presbítero; Ríquila, crego; Roi Vázquez, conde en Galicia; Rosendo, bispo de Dumio; Salomón, bispo de Astorga; Salvado, presbítero; Sancho I, rei de Galicia e León; Senta, crego; Sisnando Méndez; Sisnando, presbítero; Sueiro, presbítero; Tareixa Páez; Tareixa, monxa; Teúdila, crego; Valeriano; Vermudo; Vermudo Odoínez; Vidísclo, diácono; Visterla, crego; Xemena; Xemeno Díaz, conde; Xián, presbítero; Xoán, apóstolo

Outros

Astorga, bispado; Asturias, reino; Coímbra, bispado; Dumio, bispado; Galicia, reino; Iria, bispado; Lamego, bispado; León, bispado; León, reino; Lugo, bispado; Mondoñedo, bispado; Ourense, bispado; Oviedo, bispado; Portugal, reino; San Mamede de Guimarães, mosteiro; San Martiño de Grou, mosteiro; San Martiño de Pazó, mosteiro; San Salvador de Celanova, mosteiro; Santa Comba de Bande, mosteiro; Santa María de Vilanova, mosteiro; Santiago de Compostela, arcebispado; Simancas, bispado; Terra de Limia; Tui, bispado; Viseu, bispado; Zamora, bispado

Lugares

Caldas, San Martiño; Celanova; Celanova, San Salvador, mosteiro; Coímbra; Eires, San Salvador; Grou, San Martiño, mosteiro; Guimarães, mosteiro; Laias; León; Lugo, bispado; Mogasmes; Mulieres, fonte; Palaciolo; Quintanella; Sabucedo; Sabucedo; Sancta Eolalia; Santa Comba; Vemes, castro; Vilanova, mosteiro