GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

13
1095/ 06 / 15

Leovixildo e Vermudo, dóanlle ó mosteiro de Celanova e ó abade Pedro, pola alma do seu pai, a súa herdade en san Martiño de Crespos.

TC, fols. 10v. - 11r.

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, in cuius nomine et honore monasterii Cellenove constructum esse dinoscitur et domni Petri abbati ibidem pater monachorum laudabilis extat gubernator, Leovegildus et Veremudus uterque filii Vimara Ximiquiz salutem et perpetuam benedictionem in Domino. Igitur propter remedium anime genitoris nostri prefati Vimarani, damus atque concedimus ad suprataxatum monasterium hereditatem nostram que iacet in Crespos vocabulo eclesia sancto Martino, subtus monte // Ferriolo, discurrente arrogio Candaneta et fuit de Arvigio media sicuti nobis evenit de avolentia. Damus eam integra, ut habeat ille seu nos ante Deum de peccatorum nostrorum veniam. Si quis vero aliquis homo propinquus aut extraneus vel qualibet potestas hunc testamentum ad inrumpendum venerit, sit anathematus et cum Domini proditore habeatur in eterna damnatione, et insuper pariet parte post monasterii hoc quod infringere temptaverit duplum, et post parte regis solidos C.

Facta series testamenti XVIIº kalendas Iulii. Era M C XXXIII.

Nos vero Leovegildus et Veremudus in hanc scripturam manus nostras robor (signum).

Prepositus Gaudilani cfr. Prioris Gemondus cfr. Monnio Arias cfr. Pelagius presbiter cfr. Petrus presbiter cfr. Milianus presbiter cfr. Auriolus diaconus cfr. Pelagius diaconus cfr. Fernandus diaconus cfr.

Santius diaconus qui notuit et cfr.