GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

368
1186/09/01.

Munio Páez “Grande” dóalle ó mosteiro de Toxos Outos as súas herdades nas vilas de Alfonsín e Cornanda; a desta vila está peñorada en quince soldos.

B.- Tombo, f. 112rv.

Carta de Munio Pelaiz dicto Grande de hereditatibus suis in Fonsim et in Candeeyra et in Tengione et in Canpo de Fonsim et in Senrra et in tallio de Benedicto et in Soeleyro et in fundo de Senra.

In Dei nomine. Ego Munio Pelaiz dictus Grande pro Dei amore et pro anima mea facio kartulam testamenti de tota mea hereditate quam habeo in villa Affonsin quanta ibi habeo in Candaneyra et in Tengione, in Campo de Affonsin et in Senrra in tallio de Benedicto, // in Soeleyro et in fundo de Senrra per ubi eas potueritis inuenire fratres Sancti Justi, et in uilla Cornanda quantam ibi habeo cum suo plantato integro, et abstrahatis eam de pignore de solidos XV. Sed si aliquis de mea parte uel extranea hoc calumpniauerit pariat totum duplatum et insuper solidos La.

Facta carta testamenti era Ma CC XXIIII et quotum kalendas septembris.

Ego Munio in hac scriptura manus meas.

Q. p. f.: Petrus, ts. Johannes, ts. Arias, ts. Froyla, presbiter, confirma. Arias, presbiter, conf. Pelagius, presbiter, conf.

Munio, presbiter, qui notuit.