GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

561
1259/05/31. Noia.

María Fróilaz véndelle ó mosteiro de Toxos Outos toda a herdade que ten na vila de Vilaverde e no resto da freguesía de Sta. María de Roo por doce soldos leoneses.

B.- Tombo, f. 152v.

Carta de Maria Froyle de hereditate de Villa Uerde.

In nomine Domini, amen. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Maria Froyle, filia que fuit de Froyla Petri de Villa Uerde, et omnis uox m<e>a vendo et firmiter concedo vobis domno Petro Petri, abbas monasterii Sancti Justi de Togis Altis, et toto conuento eiusdem loci totam meam hereditatem quantam ego habeo, et cetera, in filigresia Sancte Marie de Roo in uilla nominata videlicet in Villa Uerde et ubicumque fuerit uox sua cum suis directuris, et cetera, pro precio, et cetera, videlicet solidis XII legionensis monete vnde sum bene paccata, et de precio, et cetera. Habeatis eam in secula seculorum et faciatis de ea quicquid fuerit uestram uoluntatem; et debeo amparare et defendere uos cum ea per me, et cetera. Siquis igitur homo de mea parte uel extranea hanc carta disrumperit quisquis ille fuerit pectet uobis solidos XXIIII legionensis; carta in robore permanente.

Ego iamdicta, et cetera.

Facta carta II kalendas junii sub era Ma CCa LXLa VIIa.

Q. p. f.: Martinus Arie de Noya. Petrus Caluus, clericus Sancte Marie de Roo. Johannes Stephani de Uesares. Johannes Leue. Rodericus Suerii de Verrimis.

Ego Petrus Didaci, notarius concilii Noye juratus, interfui et de mandato meo Johannes Didaci scripsit.

Ego Johannes Didaci de mandato Petri Didaci, notarius Noye juratus, scripsi et interfui.