GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

595
1238/03/30. Noia.*

Paio Rodríguez, por el e pola súa irmá María Rodríguez, véndelle ó mosteiro de Toxos Outos a súa herdade na vila de Pazos, en Sta. Cristina de Barro, por dez soldos leoneses.

B.- Tombo, f. 157v.

Carta de Pelagio Roderici et de sorore sua Maria Roderici de hereditate de Paazos.

In Dei nomine, amen. Ego Pelagius Ruderici pro me et pro sorore mea Maria Roderici, absente, et pro omni uoce mea et sua vobis Johanne Tudini, abbati
Sancti Justi de Tribulis Altis, omnique uoci eiusdem monasterii vendo pro solidis X legionensis monete quantam hereditatem ego et predicta soror mea habemus ex parte matris nostre Exemena Ramiriz et auie nostre Lupa Roderici de auolencia et de ganancia in villa nominata Palacios concurrencia ad aulam Sancte Christine. Et ista hereditate que uobis uendo est vna VII integra de quanta ibi habebat dicte auia mea Loba Roderici, et debeo ea uobis amparare, et cetera. Siquis homo de mea parte uenerit uel de extranea pectet uobis solidos C.

Facta carta era Ma CCa LXXa VIa et quotum III kalendas aprilis.

Q. p. f.: Petrus Pelaiz, iusticia. Domno Didaco, judici. Johannes Didaci de Noya. Petrus Petri de Gundelle. Et alii.

Ego Petrus Didaci, notarius concilii Noye jurati, scripsi, quomodo inueni notata de manu de Didaco Iohannis, qui fuit notarius Noye.

* Observacións: A data correcta debe ser 1237, último ano de don Xoán Tudíniz como abade de Toxos Outos e primeiro en que aparece Pedro Díaz como notario de Noia.