GMH/ÍNDICE A-Z

425
1011[ Post. 1011/02/17 ]*
Inventario dos homes que o frade Sendulfo genuit na casa de Sabucedo.
TC, fol. 148v.

Inventario de homines quos genuit frater Sendulfo in casa de Savuzeto, fuerint homines qui habitant in villa de Aurilli, fuit Recamondo et sua mulier Fulgenza, parentes de Analso et de Manualdo, et de Gundesindo, et de Erigo et de Pepi. Abuit Analso filios nominibus Nuilla, Olerbio, Alamiro, Framila, Eodo, Pergamenio, Guntrote. De Manaldo Gontoi, Menendo, Viliulfo, Ermegoto. De Eirigo Fredenando, Sendino, Aloito. De Peppi est nato Senderigo. De Nuilla sunt natos Analso, Framila. De Olerbio sunt natos Calcedonio, Asiulfo. De Alamiro sunt natos Tramondo, Viliario, Eodo, Analso, Teodemiro, Senda mulier de Gontoi. De Framila sunt natos Nausti, Olerbio, Alamiro. Habuit Alamiro hereditates de III nostros viatarios nominibus Gundesindo et Sando et Vilifonso, et quarta de Teton. Fillavit Trasmondo mulier filia de Manilla cum sua hereditate. Eodo fillavit mulier filia de Savarigo nostro homine de Vanate. Viliario habuit duas filias de Raiolo. Nostro serviciale Teodemiro habet mulier filia de nostro homine nomine Fafila cum sua hereditate, et fuerunt abios et parentes de istos homines semper in iure de domno Rudesindo episcopo usque ad obitum suum, et postea in iure de domno Manillani abbati et in iure de suos prepositos et de suos fratres usque nec tempus. Noticia de homines qui sterent ad Sabuceto, id sunt neptos de Miro, Citi et suo iermano Teodemiro sunt filios de Eudo, Miro est filio de Analso, Salvator et Froila sunt filios de Teodemiro, Ruderico est filio de Miro, Cita est filio de Nausti, Mondino et Eita sunt filios de Olervio, Savarigo est filio de Framila Analsiz, Sendino est filio de Maurgato, suo sobrino Maurgato est filio de Domno, Adaulfo est filio de Ariastre qui habitavit in Calvos, Sendino est filio de Fafila et est cum domna Patrina Sisnando et suo filio, Froila est filio de Miro, Guntino et Petro sunt filios de Gelmiro, Fractigo fuit de domna Gunterote que dedit nobis cum illa villa, Vistremiro est filio de Munnio Frargriz.

* O documento non leva data, pero é certamente posterior ó abadiato de Manilán, do que o último documento é da data que aquí propoñemos como referencia post quem.