GMH/ÍNDICE A-Z

551
1036/ 04 / 11
Vimara Iohannis dóalle ó abade Aloito e ó mosteiro de Celanova, coa reserva do usufructo, a metade da súa villa de Molas.
TC, fols. 188v. - 189r.
In Dei nomine. Ego Vimara Iohannis vobis abbas domno Aloito et fratribus vestris monasterii Cellenove, in Domino Deo eternam salutem, amen. Ideo placuit mihi spontanea mea volumtas, ut vobis iamdictus abba domno Aloitus et fratribus vestris // ut facerem vobis cartula testamenti pro remedium anime nostre sicut et facimus de medietate de omnia nostra hereditate quem habuimus de avolengo et parentella in villa de Molas, sive ganantia et comparatella que ibi ganavimus et comparavimus in ipsa iamdicta villa medietate inde vobis damus atque concedimus ad perhabendum pro remedio anime nostre, seu etiam et pro moderatione et benefacturia que nobis fecistis, et adhuc de vobis separamus usque ad obitum nostrum. Et post obitum vero nostrum ut abeatis vobis memoratum cum aliis qui versati fuerunt monasterii supradicti Cellenove et sociati in pacto et in illa nonna illa alia medietate residua. Lasamus illa in iure de filiis et neptis nostris, ut faciant vobiscum illa servitio sicut et nos fecimus cum integra. Ita ut ab odierno die et tempore sedeat ipsa hereditate media de iuri nostro abrasa, et in vestro iure et domus Domini Sancti Salvatoris monasterii Cellenove translata atque confirmata, habeatis, adeatis et iuri quieto possideatis vos et successoribus vestris usque in finem seculi. Si quis tamen, quod fieri non credimus, aliquis homo contra hec factumad inrumpendum venerit vel venerimus, quisquis ille fuerit, pariet ipsa hereditate duplata vel quantum ad vos fuerit meliorata, et vobis perpetim habitura.

Facta cartula testamenti vel confirmationis IIIº idus Aprilis, Era M LXX VIII.

Hic in monasterio Cellenove. Ego Vimara Iohannis que elegi et feci et in hanc cartula testamenti, manu mea roboravi.

Qui presentes fuerunt: Munio Beicaz cfr. Munio Audiniz cfr. Gemondo Vimaraz cfr. Gundisalvo Me\nindiz\ cfr.

Miro Asiulfo ts. Anserigo ts. Gomaro ts. Citi ts.

Munniu Visandiz notuit.