GMH/ÍNDICE A-Z

218
936/ 08 / 15
Brandila, Donelo e Visclamundo dóanlle a dona Ilduara, nai de San Rosendo, a metade dos bustos que teñen no monte chamado Toro cerca do río Naviola.
TC, fol. 79r.
Christus. In Dei nomine. Ego Brandila, Donnello et Visclamundo, vobis domna Ylduara, placuit nobis atque convenit nullius quogentis imperio neque pertimescentis metum, sed propria nobis accessit voluntas ut faceremus tibi iamdicta domna Ylduara cartulam donationis de medietate de ipsos nostros bustos, quos visuri sumus abere in monte quam vocitant Toro, ipsos bustos quos abemus in ipso monte, desunde invertent aquas usque in Naviola sive in Cubella cum et in rio de Betule usque in Naviola. Donamus ibidem nostram medietatem sicut iam insuper dictum est quantum nos competet inter nostros heredes. Ita ut de odie die vel tempore sit ipsa medietas de ipsos bustos iam superius nominatos de nostro iure abrasos, et in vestro iure vel dominio sint traditos atque confirmatos. Abeatis eos iure quieto, vos et omnis posteritas vestra, et in perpetuo vindicetis. Si quis tamem, quod fieri non credimus, ut aliquis homo venerit ad irrumpendum istam kartulam donationis que nos in iuditio non valuerimus vindicare, tunc abeatis potestatem de nos apud bendere ipsos bustos duplatos vel quantum ad vos fuerint melioratos, et vobis perpetim abiturum.

Facta kartula donationis die XVIII kalendas Setembras. Era D CCCC LXX IIII .

Brandila, Donnello et Visclamundo in hac cartula donationis manus nostras (signum) facimus.

Gundisalvo iudice ts. Mallaton Moderici ts. Christophalo Onorici ts. Aiectio Gimundiz ts.