GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

197
1173/05/25.

Testamento de Froila Fernández, monxe de Toxos Outos.

B.- Tombo, f. 70r.

Transcr.- SALVADO MARTÍNEZ, B.- “Tumbo de Toxosoutos...”, doc. n.º 22, pp.  194-195.

Testamentum Froyle Fernandi, fratris Sancti Justi.

Era Ma CCa XIa et quotum VIIIo kalendas iunii. Hec est mandatio quam mando ego Froyla Fernandi, frater Sancti Justi, pro anima mea ut ex hodie omnia mea ordinata remaneant. In primis mando ad monasterium Sancti Iusti de medietate de ecclesia Sancti Cipriani de Uilla Astuçi quantum ad meam uocem pertinet de auolentia et de ganantia sicut resonat in illis scripturis quas eis dedi. Et mando ut adnuatim illi clientuli mei dent ad ipsum monasterium Sancti Iusti solidos V pro illa mea duodecima de ecclesia Sancte Cecilie cum omnibus suis directuris. Et mando ut habeant fratres Sancti Iusti illa uestimenta que eis dedi pro tribus marchis argenti quas ipsi dederunt mihi ut ut (sic) redimerem de pignore illas duas cruces et illum calicem quod sunt in ecclesia Sancti Uincencii. Et mando ut habeant ipsi fratres de illis equis quas eis dudum dedi IIIes quartas, et aliam quartam habeant illi duo clientuli mei Iohannes scilicet et Martinus in uita sua et unusquisque ad obitum suum relinquat suam portionem ex eis ad monasterium Sancti Iusti et nunquam mittant ibi aliam uocem. Et mando clientulis meis Johanni scilicet et Martino meas hereditates de auolentia et de ganantia pro eo quod sunt clientuli mei et pro solidos D quos pro me dederunt et pro solidos C quos pro mea luctuosa dederunt, et habeant inde reuerenciam ad Sanctum Iustum.

Sed siquis ex mea parte uel extranea contra hoc meum factum uenerit in primis sit maledictus et cum Iuda traditore habeat participium et insuper pariat solidos D; et hoc meum factum semper in suo robore permaneat.

Q. p. f.: Petrus, ts. Pelagius, ts. Arias, ts. Abbas Petrus Sancti Iusti, conf. Johannes, prior, conf. Johannes, cantor, conf. Petrus Pelaiz, conf.

Munio qui scripsit uersus pro robore pinxit.