GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

542
1232/08/06.

Os irmáns Paio e Pedro Batalla, este último monxe de Toxos Outos, fan partición dos bens que lles corresponden por herdanza. O abade de Toxos Outos dálle permiso a Pedro Batalla para que lle deixe ó seu irmán e ós seus fillos te-las súas herdades e páganlle anualmente ó mosteiro unha tega de pan e outra de castañas secas.

B.- Tombo, f. 148r.

Placitum de Petro Batalia et de Pelagio Batalia super hereditate de Vesares.

Notum sit omnibus quod nos Petrus Batalla et Pelagius Batalla facimus inter nos diuisionem imperpetuum ualituram de nostris hereditatibus vt alter nostrum non presumat intrare in possessione alterius set unusquisque stet in particione sua presentibus litteris sibi data atque concessa. Venit igitur in particione de me Pelagio Batalia Vesares videlicet quantum in ipsa villa ego et frater meus Petrus Batallia habemus uel habere debemus tam de auolencia quam de ganancia cum omni plantato et cum omnibus pertinenciis suis et cum tota sua uoce ubicumque uadit intus et foris, et nunquam Petrus Batalla, frater meus, debet intrare in Vesares pro hereditate, nec ille nec qui uocem suam tenuerit, set ego et posteritas mea debemus illam possidere imperpetuum. Et uenit in particione de me Petro Batalla illum villarem qui iacet inter Ilsende et Vesares, videlicet quantum ego et Pelagius Batalla, frater meus, in ipso villare habemus uel habere debemus tam de auolencia quam de ganancia cum omni plantato et cum omnibus pertinenciis suis et cum tota sua uoce ubicumque uadit intus et foris, et nunquam Pelagius Batalla, frater meus, debet intrare in isto villare pro hereditate, nec ille nec qui tenuerit uocem eius, set ego cum modo et qui uocem meam tenuerit. Et mando ego Petrus Batalia, et concedente abbate domno Johanne Tudini, quod frater meus Pelagius Batalia et filii eius in posteritas eorum teneant istam hereditatem et dent inde post obitum meum annuatim monasterio de Togis Altis vnam talegam de pane et alteram de castaneis siccis, et quando dare uoluerint intret predictum monasterium hereditatem. Quicumque igitur hanc diuisionem irrumpere uel mutare uoluerit pariat uoci regi solidos D; diuisionem semper in suo robore permanente.

Facta sub era Ma CCa LXXa et quotum VIIIo idus augusti.

Q. p. f.: Johanne Todini, abbas, conf. Johannes Pelagii Alduuey, conf. Gunsaluus Roderici, conf. Johannes Gunzaluez, conf.

Ego Petrus Dezenio, soprior, per mandatum de meo abbate et de suo conuentu.