GMH/ÍNDICE A-Z

119
1093/ 09 / 08

Fernando Iohannis entrégalle ó mosteiro de Celanova tódalas súas herdades de avolentia vel de ganantia.

TC, fol. 47v.

Hec est ordinatio de Fernando Iohannis quam facere iussit ad monasterium Cellenove in honorem sancti Salvatoris et sancto Rudesindo episcopo, de omni sua hereditate de avolentia vel de ganantia. Id est illa quam evenit de avolentia in Bubalo salto et de ganantia Armentari. Et in Limia Pegarina, Randini, Fenestras, et in ribeira riu omnia mea ratione ab integro, sic de meo patre quam etiam et illa quam mihi evenit a parte de mea matre, concedo Deo et sanctis eius pro remedio anime mee. De creatione vero sit absoluta et ingenua et non promitto mea nulli homini habere ratione nisi soli Deo uno et vero.

IIII ydus Setembris. Era M C XXXI.

Execeptis inde uno kasare quam do ad magistrum et priorem meum domnum Iemundum in Limia qualem sibi voluerit.