GMH/ÍNDICE A-Z

419
1032/ 03 / 26
Ilduara e o abade Aloito de Celanova fan unha permuta. Ilduara entrégalle a Celanova súa herdade en Sanguñedo e, a cambio, o abade Aloito entrégalle a Ilduara súa herdade en Vilameá, no val de Laneza.
TC, fols. 147r. - 147v.
In Dei nomine. Ego Ilduara vobis abba domno Aloitus et fratribus vestris monasterii Cellenove in Domino Deo eternam salutem amen. Ideo placuit nobis atque convenit nullius quoque gentis imperio nec suadentis articulo sed propria nobis fuit volumtas et adcessit animus ut vobis iamdicto abba domno Aloito et fratribus vestris faceremus vobis cartula contramutationis de hereditate nostra quos habuimus in villa Sanguineto territorio Sorice subtus mons Eredereto ecclesia vocabulo Sancto Salvatore discurrente aqua Sorice. Damus vobis ibidem in ipsa iamdicta villa IIIª integra de hereditate quos ibi habuit mea mater domna Adosinda per suis locis antiquis et terminos antiquiores per ubi illa obtinuerunt avios nostros vel pressores et inde nostros genitores et nos post ipsos iam non plurimos annos damus vobis ipsa heredentia ab integro cum omnis sua prestia, quicquid in ea invenire potueritis absque dubio et in perpetuo possideatis, et accepimus nos proinde de vos alia heredentia in valle de Laneza que vocitant Villa Mediana quos fuit de Ero Fafilaz sic per suis locis et terminos antiquiores et amplius nobis fuit excepturis et de animus qua ipsa nostra que nobis damus, ita ut hab odierno die sedeat ipsa villa Sangunieto / de iure nostro abrasa et iuri vestro et monasterii Cellenove sit transmutata atque confirmata, habeatis, adeatis et inrrevocabiliter ad perhabendum obtineatis vos et omnes posteriores vestri monasterii Cellenove conmorantes. Si quis tamen quod fieri non credimus aliqua forma hominis contra hanc cartula contramutationis ad inrumpendum venerit vel venerimus et nos post parte vestra non auctorgaverimus, que pariemus vobis ipsa villa duplata vel triplata et post rex vel iudices alia tanta et vos perpetim habitura.

Facta cartula contramutationis VIIº Kalendas Apriles, Era MªLXX.

Ego Ilduara in hanc cartula contramutationis manu mea roboravi (signum).

Pelagius Aloitiz de Valle Baroncelli cfr.

Qui presentes fuerunt: Sanilla ts. Guandila ts. Berulfo ts. Frater Andenas ts. Frater Egica ts.