GMH/ÍNDICE A-Z

521
1224/10/27.

Cresconio Pérez véndelle ó mosteiro de Toxos Outos a súa herdade na vila de Servia, en Sta. Eulalia de Vilacova, por corenta soldos leoneses que o cenobio lle pagou como rescate, pois estaba cativo.

B.- Tombo, f. 144r.

Carta de Cresconio Petri de hereditate de Ceruia.

In Dei nomine. Ego Cresconius Petri et omnis uox mea vobis domno Johanni Tudini, monasterii Sancti Justi abbati, et omnibus fratribus ibidem Deo seruientibus in Domino Deo salutem, amen. Placuit mihi et mea fuit uoluntas vt facerem vobis cartam vendicionis et firmitatis imperpetuum ualitura de tota mea hereditate propria quam habeo et habere debeo tam de auolencia quam de ganancia in villa de Ceruia sub monte Colou currente riuulo Traua sub aula Sancte Eolalie de Villa Coua cum omnibus suis directuris ad eam pertinentibus ubicumque fuerint per suos terminos et diuisiones antiquas pro precio mihi et uobis complacabili, videlicet solidis XLa legionensis quos pro me pectastis quia tenebant me captum, et de precio neque de robore nichil remansit indebitum. Habeatis predictam hereditatem et faciatis de ea totam uoluntatem uestram imperpetuum. Siquis igitur contra hanc meam uendicionem ad irrumpendum uenerit quisquis fuerit pectet uobis dictam hereditatem duplatam uel triplatam et insuper solidos C; carta semper in suo robore permanente.

Ego dictus Cresconius Petri in hac carta uendicionis manus meas roboro.

Facta carta uendicionis sub era Ma CCa LXa IIa et quotum VI kalendas nouenbris.

Q. p. f.: Petrus, ts. Johannes, ts. Pelagius, ts. Petrus Gascus, monachus, conf. Petrus Pelaiz, conuersus, conf. Gunsaluus Roderici, confirma.

Munio, presbiter, qui notuit.