GMH/ÍNDICE A-Z

31
1103/ 08 / 03

Pelaio, prolis Iemondi, e a súa muller, dóanlle ó mosteiro de Celanova e ó abade Pedro, a súa herdade en santa María de Perrellos que obtiveran por unha permuta con Guntina Andre.

TC, fol. 16r.

In nomine Patris et Filii et Spiritu Sancti in cuius honore monasterium constructum esse dinoscitur, quod nuncupant Cellenove. Ego Pelagius prolis Iemondi, una cum uxore mea Honnega Nunniz, cum recordatione peccatorum nostrorum et mole depressi essemus, propter amorem vite celestis damus atque offerimus pro remedio animarum nostrarum ad hunc locum supra taxatum, et vobis pater et domno nostro abbati domno Petro cui honore et cathedram presides. Hec est hereditas nostra quam habemus de contramutatione quam contramutamus cum Guntina Andre villam quam inquiunt Perrellos nostram portionem integram, per ubicumque potueritis invenire, territorio Limie, vocabulo eclesie sancta Maria subtus monte Portella, discurrente rivulo Perrellos, quomodo determinat ex una parte cum villa de Pinaria ex alia cum Portella. Hec villa integra et intemerata maneat post partem monasterii, ut abeant inde servi Dei temporale subsidium, et nos ante Deum premium sempiternum. Si quis tamem, quod fieri minime credimus, aliquis homo propinquus aut extraneus, hoc testamentum infringere temptaverit sit anathematus et cum Iuda Domini proditore lugeat penas inferni inferiori, et insuper pariet post partem huius monasterii solidos CCos. Et hec series testamenti plenam obtineat firmitatis vel roborem in seculum seculi.

Factum testamentum IIIº Nonas Augusti. Era Millesima C XLI.

Ego Pelagius et Honnega in hanc scriptura manus nostras roboravimus (signum).

Prepositus Gaudilani cfr. Prioris Iohannes cfr. Petrus presbiter cfr.

Testes: Pelagius. Martinus. Iohannes.

Munninus notuit (signum).