GMH/ÍNDICE A-Z

492
988/ 10 / 08
A famula Christi Velasquita, doa pola ánima da súa avia dona Gontrode, do seu marido Munio e pola súa propia, a villa de Feá no territorio de Bubal, xunto ó río Miño. A institución favorecida pola doazón é a igrexa de santa María de Osoño.
TC, fol. 171v.

DE FIANA.

Dominis1 invictissimis hac triumphatoribus nostris sanctisque martiribus, Sancte Marie semper virginis et Sancti Michaele arcangeli, Sancti Pelagii martiris et duodecim apostolorum martirum quorum baselice scite esse noscuntur in villa in Osontio. Ego exigua famula Christi Velasquita confessa prolis Rudericus et Adosinde, cum peccatorum meorum mole depressa in spe fiduciamque sanctorum meritis respirantem, non usquequaque desperatione deicior qui etiam teste conscientiam reautum mei criminis expavesco. Ut ego pro vos sanctissimi martires tandem reconciliari merear a Domino vestrorum omnium sanctorum rita supplicatione votis omnibus imploro. Et ideo devotione nostre extitit, ut de paupertagula nostra, a Domino nobis tradita aliquantulum ex voto proprio offerre debeamus, quia scriptum est: Vovete et reddite Domino Deo vestro. Et item propheta ait: Tua sunt enim Domine omnia et que de manu tua accepimus dedimus tibi. Hac si concedo et offero in hoc loco et sacrosancto altario vestro pro victum atque vestitum fratruum monacorum, advenam peregrinorum Deo servientium qui in eidem loco in vita sancta perseveraverint concedimus vobis pro anima viri nostri Munneonis, villa prenominata Fana qui iacet in ripa Minei, territorio Buvalo, et fuit ipsa villa de avia nostra dive memorie domne Gunterotis, et illa nobis eam concessit per cartulam donationis, ut quomodo illa eam obtinuit ab integro, sic vobis eam concedimus in hec seriem testamenti et loco sancto sive casas, cum intrinsecis suis, vineis, pomiferis, terras ruptas et barbaras, aquis aquarum cum eductibus earum, exitus montium cum accessu vel regressu. Omnia quicquid ad prestitum hominis pertinet in ipsa villa ab integro concedimus pro anima de ipsa avia nostra dive memorie, et ipsi viri nostri dive memorie Munneoni et nostra. Sub ea tamen ratione servata ut nec donandi, nec venundandi, neque contramutandi in extranea parte, sed habendi et possidendi deserviendique ad hec locum sanctum et ad omnes servos Dei qui in eodem loco in vita sancta perseveraverint. Si quis tamen quod absit, aliquis qualibet potestas, seu ex progenie nostre vel quacumque genus humanum, hanc humillima nostra devotione infringere voluerit, aut de isto loco eam extraneare presumpserit extranea faciat Dominus misericordiam suam ab illo, ut in presenti evo despectu et humiliatu utriusque privetur luminibus et hac scriptura diebus cunctis roborem obtineat firmitatis.

Facta series testamenti sub die quod erit VIII idus Octuber. Era XXVI super Milesima.

Velasquita confessa in hanc scriptura testamenti quam fieri elegi, et manu propria confirmavi (signum).

(1ª columna:) Vistuerga prolis Guttier cfr.- Adosinda confessa.- Trudilli confessa cfr.- Aragonti confessa cfr.- Velasquida confessa cfr. Ermegontia cfr.

(2ª columna:) Gundesindus abba.- Aloitus abba.- Garsea abba cfr. Veremudus abba cfr.- Christoforo confesso cfr.- Ligus confesus cfr.- Romarigus confesus cfr.

Teobaldus Munionis comes hoc testamentum matris mee libenter roboro et confirmo (signum).2

1 Inicial moi grande.

2 Escrito noutra tinta.