GMH/ÍNDICE A-Z

161
965
Gondesendo véndelle a Sandino Moniz unha viña en Nogueira, así como unha terra cum suos fructuarios no mesmo lugar.
TC, fol. 58v.
In Dei nomine. Ego Gondesendo vobis Sandino Moniiz et uxor vestre Eylo. Non est enim dubium sed multis manet notissimum. Placuit mihi propria mea voluntas ut facerem vobis kartulam et testum scripture venditionis et confirmationis sicut et fecimus de vinea mea propria quam habeo de meo patre Honegildo, et mea matre Froylo. Et iacet ipsa vinea in villa quam vocitant Nugaria, iuxta flumen Syl in loco predicto inter terminum de Gondisalvo et de Emiliano. Concedo vobis de ipsa vinea meam rationem ab integro. Concedo vobis pro placito excelso quod abui cum Armentario, et aliam terram vobis confirmamus cum meo sobrino Senderigo cum omnes suos fructuarios ab integro. Et iacent in ipso termino de Gundisalvo et de Meliano. Damus vobis atque concedimus et accepimus de vobis pretium quos nobis bene conplacuit in lenzo, et Iº quartario de cibaria. Et de ipso pretio aput vos nichil remansi in debitum, sed omne conpletum est. Ut de odie die et tempore sit ipsa vinea et ipsa terra de iure nostro abrasa, et in vestro iure sit tradita atque confirmata, abeatis vos et omnis posteritas vestra. Ut si aliquis homo ad irrumpendum venerit, que nobis in iuditio post partem vestra vendicare non potuerimus. Tunc abeatis potestatem adprehendere de nos ipsam vineam et ipsam terram duplatam, vel quantum ad vos fuerit meliorata.

Facta kartula confirmationis in Era Millia III.

Gondesendo et Senderigo in hanc kartulam manibus vestris signum fecimus (signum).

Armentario ts. Framiru ts. Quendulfo ts. Fafila ts. Didago ts. Egas ts. Amorolino ts.

Yuame presbiter subscripsi.