GMH/ÍNDICE A-Z

457
1029/ 12 / 01
O conde Rodrigo, prolis Ordonii, fai unha carta de dote e doazón para súa esposa dona Toda.
TC, fols. 157r. - 157v.

INCIPIT LIBER TERTIUS1

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, qui est in Trinitate unus et verus Deus per numquam finiendam semper secula seculorum amen. Sub ipsius nomine ego Rodericus, prolis Ordoni filius, ubi dulcissime et uxori mee domna Toda. Dum in principio Deus cuncta creasset et vidisset quod est bonum constituit hominem, ut inperasset omnia quod arbitrio suo fecit dixitque, Faciamus honimem ad inmaginem et similitudinem meam, igitur vidit plasma manum corporis sui quos plasmaverat esse mirabilem non esse bonum solum sed demus ei parem coniugere similem sibi. Inmisit quo Deus soporem in Adam, cumque obdormisset tulit unam de costis eius de latere Ade fecit femina, et pro ea replevit carnem. Dixit quo hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea, hec vocabitur virago quia de viro sumpta est. Quamobrem derinquet homo patrem et matrem et adherebit uxori sue, et erunt duo in carne una. Itaque iam sunt duo sed una caro, ait illis, Crescite et multiplicamini super terram et dominamini omnia quod in ea creavi, et iterum sicut dixit propheta ad iustus Noe, Date filias vestras viros et ad filios vestros uxores, et parient filios et filias et multiplicentur super terram. Edificent domos et habitent in eis sub manu factoris sui. Ob hoc ego Rodericus sub manu Dei omnipotentis comes, tibi uxori mee superius nominata, propter amorem dulcedinis et pulcritudinis tue, do et dono tibi in huius titulum dotis, id est cavallos et mulos cum frenos et sellas miro opere compositas. Villas prenominatas id sunt: In valle Baroncelli, Ervededo, Calvellos, Villarelio, Ravanales, Tamaganellos, Maurazos. In Olinbria villa quos fuit de Vimara (...)2, Keiruganes, Villa Maiore, Pepini, Castrelos. De Ortiga, Nozedo, Villela, Alvarellus, Sancta Eolalia, Sancta Maria de Luzenca, villa de Zervos, Olsonni, Framilanos, et in Flamas avellanas quos fuit de Seto, Baiones, Elsei, Godestei, Villar, Albara, Sesmiri, Sancto Stephano cum adiunctionibus suis. In mons Niger Sauto, Parada, Abdega, Asturianus cum sua adiunctione rio Dagoi. Item in monte Nigro Fenales, Bouvadella, Kastanaria, Argemiri. In Sauto Veremudi, Romarizi, Mannas, Manniolas, Sancto Christovalo, Sancto Stephano, antas duas, Cortegada, Piornedo, Petroso, Pelagouzos, Orriolos, Marzelini, Fromarizi, sancto Vincentio, Ielmiri, Varzenella, Villar, Castrellos, alio Castrello, Mourisco Teissedo, Casa sola, Villar Secco, Verandi cum adiunctionibus suis, Sauto Plano, Sancta Columba, Sancto Petro, Sancta Eolalia, Villarino, item Sauto Raesendi, Exames, Todenandi. In valle Rovoreda Caldesinus, Sancto Iohanne, Sorveira, Omoso, Castro Malo, Cella Valenti. In Iorres, Segonio, Cormego, Villarino, Inter Cisa. In Tibres Sancto Felice, in Portella, Intercisa. In Limia, Rodorizi, Parada, Vedra, Tavoladella. Mancipios et mancipellas quos fuerunt ex gentes mahelitarum et agarini, id sunt: Petro, Martino, Domengu, Halephe. Item post Alveidar, Maria, Gigenia, Marina, Semza, Zeida, Adosinda, Nomen Bono, et de avolengarum criazone parentum Petro Petriz, Sunana, Salamiro, Salamom, Godina, Orabona, Cidi et quatuor suos filios Galindo, Godina, Eilo, Matre, Trasmira, Godina, Zakarias, Goldregodo. Aurum et argentum et metallum multitudo. Stragilla lectorum, pallea et lanea multa nimis tramisirga et tapezia habundanter. Gregem equarum et vacarum et bovum multitudo, pecora permiscua, et gregem porcorum, altilia multa nimis de omnem omnino rem meam quod habeo modo vel cum Dei adiutorio / acmentare vel poblare potuero decima porcione tibi dono adque concedo. In huius titulum dotis habeas et possideas perhenniter iure hereditario et post obitum tuum filii qui ex nobis ieniti fuerint, habeant et possideant omnia superius nominata.

Facta cartula dotis et donationis ipsas Kalendas Decembris. Era LX VII post Millesima.

Oduario Guttierriz cfr (signum). Rodericus prolis Ordonii hanc titulum dotis quem fieri volui a me facta manu mea roborem inieci.

Qui presentes fuerunt: (1ª columna:) Ennego Gomez cfr.- Pelagio Fortuniz cfr.- Vegela Fredenandiz cfr.- Roderigo Velasquiz cfr.- Monnio Suariz cfr.- Lovegildo Gellas cfr.- Ouveco Andrias cfr.

(2ª columna:) Zakarias Ariulfus cfr.- Pelegao Iquilaz cfr.- Pepi Gundesalviz cfr.- Vermudo Erotiz cfr.- Maderno Reveliz cfr.- Beica Beicaz cfr.- Fredenando Erotiz cfr.

1 Trátase, probablemente, dun engadido posterior.

2 +- 13

Materias

arqueoloxía; arreos; besta; biblia; boi; cabalo; cabra; cama; conde; doazón; dote; egua; enxoval; escravo; escritura; esposa; esposo; familia; fidalgo; froita; gando; inxenuación; la; literatura; mámoa; metal; mular; muller; musulmán; ouro; panos; porco; prata; río; vaca; voda; xudeu

Persoas

Acenda; Adán; Ailo; Aleph; Arxemiro; Baiones; Beica Beicaz; Ceida; Cide; Domingos; Else; Énego Gómez; Fernando Erótez; Galindo; Godesteo; Godiña; Goldregodo; Guímara; Horaboa; Leovexildo Quellas; Madre; María; Mariña; Martiño; Materno Revellez; Munio Suárez; Noé; Nome bo; Odoario Gutérrez; Oveco André; Paio Fortúnez; Paio Íquilaz; Pedro; Pedro Pérez; Pepe; Pepe González; Roi Ordóñez; Roi Ordóñez, conde; Roi Vázquez; Romarico; Salamiro; Salomón; Seixenia; Senza; Seto; Sisemiro; Susana; Toda González, condesa; Trasemira; Vermudo Erótez; Véxila Fernández; Zacarías; Zacarías Ariúlfez

Outros

San Salvador de Celanova, mosteiro; Terra de Baroncelle; Terra de Limia; Terra de Montenegro

Lugares

Adega; Albara; Albarellos; Argemil; Asturianus; Baiones; Bobadela; Caldesiños; Calvelos; Castrelo de Abaixo; Castrelo do Val; Castrelos; Castromao; Celavente; Cernego; Cimo de Vila da Castananheira; Cinsa, río; Cortegada; Dagoi, rio; Elsei; Ervededo; Exames; Fiães; Flamas; Framilanos; Gustei; Ielmiri; Limia, territorio; Lucenza, Santa María; Mañas; Mañoás; Marcelín; Mons Niger; Montenegro; Montenegro; Montenegro, antiga xurisdición; Mourisco; Nige, monte; Orriolos; Ortiga; Osoño; Pelagouzos; Pepín; Petroso; Piornedo; Portela; Queirugás; Ravanales; Rodorizi; Romariz; Rovoreda, val; San Cristovo; San Pedro; Sancta Eolalia; Sancto Stephano; Sancto Vinzenzo; Santa Comba; Sauto Plano; Sauto Raesendi; Segonio; Seoane de Abaixo; Sesmiri; Seto; Solbeira; Sorveira; Souto; Souto; Souto Vermui, antiga xurisdición; Taboadela; Tamagos; Todenandi; Umoso; Valdeorras, territorio; Verandi; Vilamaior; Vilar; Vilar de Cervos; Vilarello; Vilela; Villar Secco; Villarino