1312, novembro, 6. Lugo
O deán e o Cabido de Lugo arréndanlle a don Paio Rodríguez, arcediago do
Deza, as rendas de Santa María de Amandi por 1200 marabedís anuais.
Era
Mª CCCª Lª et quotum VIIIº idus november. Capitulum et decanus
lucensis arrendat, donno Pelagio Roderici, archidiacono de Decia,
omnes fructus et proventus ecclesie Sancte Marie d'Amande, in vita
sua, sicut eos tenebat Iohanes Fernandi a dicto capitulo arrendatos,
pro mille et ducentis morabitinos istius monete regis donni Fernandi
vel ad valorem pro eas VIIIº soldos computatis, pro quolibet
morabitinos eidem capitulo annuatim solvendis in salvo in duodecim
terminis anni secundum quod alii arrendatores eadem capitulo solvere
tenent. Pro quibus dat fideiussores capitulo videlicet: Fernandum
Arie et Arias Petri canonicos, ipsis presentibus et consentientibus.
Alffonsus
Petri, notarius supradictus, de mandato capitulo predicti notuit.