GMH/ÍNDICE A-Z

236
1001/ 01 / 16
Osorio Iohannis doálle a Celanova a villa de Albán que fora doada a este polo rei Bermudo.
TC, fols. 84v.- 85r.
In nomine Dei altissimi Patris et miseratoris Filii eius domini nostri Ihesu Christi amborumque Spiritus Sanctus. Ego Osorius Iohanni vobis Manillani abbati et fratribus vestris de monasterio Cellenove salutem. In honorem salvatoris mundi et vobis iam sepedicto in vita sancta degentium; dubium quidem non est sed plerisque manet notum, eo quod fecit mihi serenissimus rex domno Veremudus cartam de villa quam dicunt Albani, et fuit ipsa villa de Ero Foficiz, et presit eam rex propter quod rebelavit ei ipse Ero Foficiz et contempsit et renuit // per contraditionem et superbiam et ordinationem atque servitium quod per canones et liber iudicum de parte regia iure illi debebatur adserviendum; itemque coadunavit se cum rebellionibus et fugitivis a male faciendo in plebem Dei et regis, et per talem actionem et per auctoritatem legis presit ei ipsam villam quomodo autoricet ei canonica et iuditialis sententia. Et tenente rex ipsa villa in suo iure et dominatione quietam et pacificam absque aliqua calumpnia vel disturbatione annuit serenitati eius et fecit ipse iamdictus rex mihi Osorio Iohannis agnitionem per editum eius simul et cartam quomodo per ordinem fuit actio de ipsa villa. Iterum tenente ea iuri meo per plures annos diversisque temporibus ipsa villa sine aliqua hominis calumnia vel disturbatione placuit michi bone pacis voluntas ut tibi iamdicto Manillani abbati et fratribus vestris de citerio monasterii Cellenovensis ut facerem inde quemadmodum, et facio de ipsa villa Albani pro remedio anime mee unde partem merear remissionem accipere de sordibus atque criminibus meis; unde facio per huius textum scripture kartulam confirmationis vel donationis perpetim et inrevocabiliter, mente devota trado atque concedo vobis huic monasterio qui ibi steterint ad perhabendum. Aditio etiam adhuc in ipsa villa et in ista scriptura alias hereditates ibi in Albani prope in unum que desursum resonat, vineas, terras pariter et casas quas ego Osorius Iohanniz per legitimum precium comparavi et per cartas accepi, et vobis supradicto Manillani abbati et fratribus vestris firmam concessionem exinde facio, et quomodo Dei et vestra fuerint voluntas omnia possideatis et firmiter vindicetis, ut abeant inde servi Dei temporale subsidium, et ego apud Deum premium nullatenus finiendum; est hoc quod damus, territorio Bubalense subtus castrello Dorme et Lappa avar, inter villas de Christovali, Villar Plano et Ulcelli, discurrente aqua de Mira in vertente viciniore flumine Mineo. Sic concedo vobis domos et omne utensilia simul et hereditas de terminis in terminis quousque minima vel vile re sint omnia de iuri meo abrasa et domino vel iure monasterii maneant confirmata. Si quis hoc factum nostrum vel inmodice usurpare temptaverit vel in parte alia inde extraneare voluerit, inprimis sit excomunicatus et perpetua dampnatione multatus et cum Iuda Domini proditore tartareas lugeat penas, et temporalia ditus censura pariet tantum et aliud tantum quantum exinde contra se conatus voluerit abstulere illa illi confusione coram omni eclesia in toto orbe diffusa. Et hec scriptura in perpetuum obtineat firmitatis roborem, et in parte regia et monasterium exsolvat auri talentum.

Notum die XVII Kalendas Februarias. Era Millesima XXX VIIII.

Osorius Iohannis in hanc cartulam testationis et concessionis vel donationis quam fieri elegi manu mea propria roborem indidi.

Cresconius confessus et Cellenove prepositus qui tunc ibi eram; Astrulfus confessor; Lovericus presbiter; Gundulfus confessor; Iudila confessor; Fafila Froilani; Sendila confessor; magister Donon presbiter; Sendamiro presbiter.

Randulfo ts.; Teodero ts.; Armarico ts.

Erigo Benear diaconus notuit.