GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

85
10271027 / 04 / 10
Cidi Sesnandiz véndelle ó mosteiro de Celanova e a seu abade Aloito o seu conclavo coas súas viñas na villa de Freixoso da Penela.
TC, fol. 34v.
In Dei nomine. Ego Cidi Sesnandiz vobis Aloyti abbati et prepositi Munioni et fratribus monasterii Cellenove, in Domino Deo eternam salutem. Ideo placuit bone pacis et voluntatis nullius quoque gentis imperio neque suadentis articulo sed propria accessit volumtas, ut venderemus vobis iamdicto abbati sicut et vendimus IIIª de illo conclavio cum sua vinea et suo pumare quomodo concludet in Retore in villa quam vocitant Fraxinoso, territorio Arnogie, in loco predictum iuxta vestrum domus quomodo se levat de pumar de Avolos, et feret in carrale de vereda et de alia parte in vinea de Erdebredo. Damus vobis atque concedimus et accepimus de vobis pretium in pane et vino modios XI, et solidos III que nobis bene complacuit, et de pretio aput vos nichil remansit indebitum. Ita ut de hodie die vel tempore siat IIIª de ipso casare et duas mazanarias et una figare ab integro de iure nostro abrasa, et in iure vestro fiat tradita atque confirmata, teneatis vos et omnis posteritas vestra. Si quis tamem, quod fieri non credimus, ut aliquis homo contra hanc kartula de venditionis ad irrumpendum venerit vel venerimus, que in iuditio non potuerimus devindicare vel auctorgare, quomodo prehendatis de nos ipsum casarem duplatum quantum aut fuerit melioratum et vobis perpetim abiturum.

Facta kartula venditionis IIIIto ydus Aprilis, Era I LXV.

Citi Sesnandiz in hanc kartulam venditionis manu mea roboro.

Qui presentes fuerunt: Getixilolo Sidaz ts. Vimara Osoriz ts. Recaredo ts. Elias ts. Ruderigo ts. Quandila ts.

Aloytus notuit (signum).