GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

260
1144/07/23.

Pedro Páez “Carne Mala” véndelle ó mosteiro de Toxos Outos a herdade que ten na vila de Piñeiro, en Sta. María dos Ánxeles, por unha marca de prata.

B.- Tombo, f. 86v.

Carta de villa de Pinario.

In Dei nomine. Ego Petrus Pelagii cum supernomine Carne Mala vobis abbati domno Martino Sancti Iusti una pariter cum fratribus uestris in Domino Deo eterna salute, amen. Placuit mihi atque conuenit nullus quoque gentis imperio nec suadentis articulo sed propria mihi accessit voluntas ut uenderem uobis mea propria hereditate que habui de successione auiorum et parentum meorum, et habet iacencia in territorio Ameia in villa uocitata nomine Pignario concurrente aulam Sancte Marie de Perros, et jacet inter duabus riuulis scilicet Sar et Condomia subtus monte Syam in villa supradicta nominata Pignarius. Do uobis de illa villa mea porcione integra intus et foris ubicumque potueritis eam inuenire in circuitu; et est ipsa mea porcione integra sine aliqua dubitatione octaua de medietate de illa villa. Do et concedo illam uobis pro precio quod accepi de vobis, id est unum marchum integrum de plata pura, et de precio nichil, et cetera; et ita de odie die sit, et cetera. Quod si aliquis homo potens uel impotens de genere meo uel de extraneo contra hunc textum ad irrumpendum uenerit uel uenero quisquis fuerit pariat ad partem eiusdem monasterii uel eiusdem uocem pulsantis ipsam hereditatem duplatam uel triplatam; et hec series testamenti semper firma et inconcusta stabili firmitate semper permaneat.

Facta kartula uendicionis siue confirmationis post accepta mea arma era Ia Ca LXXXa IIa et quotum Xo kalendas augusti.

Q. p. f.: Petrus, ts. Froyla, ts. Pelagius, ts. Ordonius, ts. Munio, ts. Martinus, ts. Gudesteus, ts.

Pelagius Petrides qui uidit et notuit et conf.