GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

314
1180/04/29.

Gudesteo Díaz véndelle ó mosteiro de Toxos Outos a súa herdade na vila de Lens, en S. Paio de Lens, por vinte soldos anxovinos.

B.- Tombo, f. 99rv.

Carta de Gudesteo Didaci de hereditate de Razo in filigresia de Lees.

In nomine Domini nostri Ihesu Christi et indiuidue Trinitatis, et cetera. Ego Godesteo Didaci et uoci mee, salutem. Placuit mihi per bona pacis et mea fuit uoluntas ut facerem uobis domno abbas Petrus Sancti Iusti et conuentu eius textum scripture firmitatis et kartula vendicionis de mea hereditate que habeo de aborum et de parentum meorum siue de ganancia iuxta fluuio Tamar sutus // monte Preua Hociscendi concurrente ecclesie Sancti Pelagii villa que uocitant Leens; damus uobis ipsa villa nostra racio cum casas, casalibus, arbores fructuosas, et cetera, per ubi est determinata de Coitoria cum montes et fontes, monte Preua Hociscendi, extra inde ecclesia cum suis dextris, damus uobis ipsa hereditate pro precio quod uos dedistis et nos recepimus, id est solidos XX de angouensis, que nobis et uobis complacuit et nichil remansit in debita. Abeatis uos et omnis posteritas uestra in secula cuncta. Et siquis aliquis de nostra parte uel de extranea ad irrumpendum uenerit quisquis fuerit pariat uobis ipsam hereditatem duplatam uel triplata<m> et insuper pariat solidos XLa.

Facta carta uendicionis sub era Ia CCa VIIIa Xa et quotum IIIo kalendas magi.

Ego Goesteo Didaci in hac carta uendicionis manus meas.

Q. p. f.: Petrus, ts. Pelagius, ts. Munio, ts. Juliano, presbiter, conf. Roderico Goestez, conf. Filiis ecclesie, conf. Martinus Didaci, conf. Martinus Fernandi,  conf.

Martinus, presbiter, conf. et notuit.